| Hoc disserendi genus attingit omnino vestras | 56.1 |
| quoque in respondendo disputationes, sed philo- | |
| sophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex | |
| repugnantibus sententiis communis conclusio quae | |
| a dialecticis tertius modus, a rhetoribus ἐνθύμημα | 5 |
| dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, | |
| qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut | |
| illud; hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut | |
| hoc aut illud; non autem hoc; illud igitur. Quae | |
| conclusiones idcirco ratae sunt quod in disiunctione | 10 |
| plus uno verum esse non potest. Atque ex eis | 57.1 |
| conclusionibus quas supra scripsi prior quartus | |
| posterior quintus a dialecticis modus appellatur. | |
| Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non | |
| et hoc et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic | 5 |
| modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc | |
| et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex eis modis | |
| conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est | |
| tota fere διαλεκτική. Sed ne hae quidem quas | |
| exposui ad hanc institutionem necessariae. | 10 |
| Proximus est locus rerum efficientium, quae | 58.1 |
| causae appellantur; deinde rerum effectarum ab | |
| efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum | |
| locorum, paulo ante posui equidem ex iure civili; | |
| sed haec patent latius. | 5 |
| Causarum enim genera duo sunt; unum, | |
| quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe | |
| efficit, ut: Ignis accendit; alterum, quod naturam | |
| efficiendi non habet sed sine quo effici non possit, ut | |
| si quis aes statuae causam velit dicere, quod sine eo | 10 |
| non possit effici. Huius generis causarum, sine quo | 59.1 |
| non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida | |
| quodam modo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, | |
| et cetera generis eiusdem; alia autem praecur- | |
| sionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam | 5 |
| afferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: | |
| Amori congressio causam attulerat, amor flagitio. | |
| Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium | |
| fatum a Stoicis nectitur. |