| Atque ut earum causarum sine quibus effici non | 59.10 |
| potest genera divisi, sic etiam efficientium dividi | |
| possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant | |
| nulla re adiuvante, aliae quae adiuvari velint, ut: | |
| Sapientia efficit sapientis sola per se; beatos efficiat | |
| necne sola per sese quaestio est. Qua re cum in | 60.1 |
| disputationem inciderit causa efficiens aliquid neces- | |
| sario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab | |
| ea causa concludere. Cum autem erit talis | |
| causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria | 5 |
| conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus | |
| causarum quod habet vim efficiendi necessariam | |
| errorem afferre non fere solet; hoc autem sine quo | |
| non efficitur saepe conturbat. Non enim, si sine | |
| parentibus filii esse non possunt, propterea in | 10 |
| parentibus causa fuit gignendi necessaria. | |
| Hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit | 61.1 |
| diligenter est separandum. Illud enim est tamquam | |
| utinam ne in nemore Pelio— | |
| Nisi enim 'accedissent abiegnae ad terram trabes,' | |
| Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his | 5 |
| trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis | |
| navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, | |
| inflammatur navis necessario. | |
| Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod | 62.1 |
| aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine | |
| voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, | |
| vel ut omne intereat quod ortum sit; aliae autem | |
| aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut | 5 |
| habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, | |
| ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si | |
| quis eventum horum temporum timeat; habitu, | |
| ut qui facile et cito irascitur; natura, ut vitium in | |
| dies crescat; arte, ut bene pingat; casu, ut prospere | 10 |
| naviget. Nihil horum sine causa nec quidquam | |
| omnino; sed huius modi causae non necessariae. |