| Omnium autem causarum in aliis inest constantia, | 63.1 |
| in aliis non inest. In natura et in arte constantia | |
| est, in ceteris nulla. Sed tamen earum | |
| causarum quae non sunt constantes aliae sunt | |
| perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt quae | 5 |
| appetitionem animi iudiciumque tangunt; latent | |
| quae subiectae sunt fortunae. Cum enim nihil sine | |
| causa fiat, hoc ipsum est fortuna, qui eventus | |
| obscura causa et latenter efficitur. Etiam ea quae | |
| fiunt partim sunt ignorata partim voluntaria; igno- | 10 |
| rata, quae necessitate effecta sunt; voluntaria, | |
| quae consilio. Nam iacere telum voluntatis est, | 64.1 |
| ferire quem nolueris fortunae. Ex quo aries subicitur | |
| ille in vestris actionibus: si telum manu fugit magis | |
| quam iecit. Cadunt etiam in ignorationem atque | |
| imprudentiam perturbationes animi; quae quam- | 5 |
| quam sunt voluntariae—obiurgatione enim et | |
| admonitione deiciuntur—tamen habent tantos motus, | |
| ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum | |
| aut certe ignorata videantur. | |
| Toto igitur loco causarum explicato, ex earum | 65.1 |
| differentia in magnis quidem causis vel oratorum | |
| vel philosophorum magna argumentorum suppetit | |
| copia; in vestris autem si non uberior, at fortasse | |
| subtilior. Privata enim iudicia maximarum quidem | 5 |
| rerum in iuris consultorum mihi videntur esse | |
| prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur | |
| in consilia et patronis diligentibus ad eorum pru- | |
| dentiam confugientibus hastas ministrant. In omni- | 66.1 |
| bus igitur eis iudiciis, in quibus ex fide bona est | |
| additum, ubi vero etiam ut inter bonos bene | |
| agier oportet, in primisque in arbitrio rei uxoriae, in | |
| quo est quod eius aequius melius, parati eis esse | 5 |
| debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi | |
| aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui | |
| negotia aliena curasset ei cuius ea negotia fuissent, | |
| quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum | |
| esset, alterum alteri praestare oporteret, quid virum | 10 |
| uxori, quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur | |
| diligenter argumentorum cognitis locis non modo | |
| oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis | |
| copiose de consultationibus suis disputare. |