| Coniunctus huic causarum loco ille locus | 67.1 |
| est qui efficitur ex causis. Ut enim causa quid sit | |
| effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit | |
| causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet | |
| oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed | 5 |
| eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem | |
| copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque | |
| re sit futurum. Causarum enim cognitio cogni- | |
| tionem eventorum facit. | |
| Reliquus est comparationis locus, cuius genus et | 68.1 |
| exemplum supra positum est ut ceterorum; nunc | |
| explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea | |
| quae aut maiora aut minora aut paria dicuntur; | |
| in quibus spectantur haec: numerus, species, vis, | 5 |
| quaedam etiam ad res aliquas affectio. | |
| Numero sic comparabuntur, plura bona ut pauci- | 69.1 |
| oribus bonis anteponantur, pauciora mala malis | |
| pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late | |
| pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur | |
| quaeque plures imitentur et faciant. | 5 |
| Specie autem comparantur, ut anteponantur quae | |
| propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et | |
| ut innata atque insita assumptis atque adventiciis, | |
| integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta | |
| ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria | 10 |
| non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desidera- | |
| bilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, | |
| tota partibus, ratione utentia rationis expertibus, | |
| voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia | |
| non naturalibus, artificiosa non artificiosis. | 15 |