| Vis autem in comparatione sic cernitur: efficiens | 70.1 |
| causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis | |
| contenta sunt meliora quam quae egent aliis; quae | |
| in nostra quam quae in aliorum potestate sunt; | |
| stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae | 5 |
| possunt. | |
| Affectio autem ad res aliquas est huius modi: | |
| principum commoda maiora quam reliquorum; | |
| itemque quae iucundiora, quae pluribus probata, | |
| quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec | 10 |
| in comparatione meliora, sic deteriora quae eis | |
| sunt contraria. | |
| Parium autem comparatio nec elationem habet | 71.1 |
| nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem | |
| sunt quae aequalitate ipsa comparantur; quae ita | |
| fere concluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio | |
| aequa in laude ponendum est, pari gloria debent | 5 |
| esse ei qui consulunt et ei qui defendunt; at quod | |
| primum, est; quod sequitur igitur. | |
| Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum | |
| praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a | |
| partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a | 10 |
| formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab | |
| adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a | |
| repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione | |
| maiorum, minorum, parium, nulla praeterea sedes | |
| argumenti quaerenda sit. | 15 |
| Sed quoniam ita a principio divisimus, ut | 72.1 |
| alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur | |
| haerere, de quibus satis est dictum, alios assumi | |
| extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil | |
| omnino ad vestras disputationes pertinent; sed | 5 |
| tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepi- | |
| mus. Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile | |
| delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur ut | |
| etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, | |
| ut quam plurimum eis quos recta studia delectant | 10 |
| prodesse possimus. |