| Haec ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, | 73.1 |
| in testimonio posita est. Testimonium autem nunc | |
| dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad | |
| faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque | |
| est testimoni pondus habet; ad fidem enim facien- | 5 |
| dam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut | |
| natura aut tempus affert. Naturae auctoritas in | |
| virtute inest maxima; in tempore autem multa | |
| sunt quae afferant auctoritatem: ingenium, opes, | |
| aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam | 10 |
| non numquam rerum fortuitarum. Nam et in- | |
| geniosos et opulentos et aetatis spatio probatos | |
| dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, | |
| sed vulgi opinio mutari vix potest ad eamque omnia | |
| dirigunt et qui iudicant et qui existimant. Qui | 15 |
| enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa virtute | |
| videntur excellere. | |
| Sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi | 74.1 |
| quamquam in his nulla species virtutis est, tamen | |
| interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam | |
| adhibetur—magna est enim vis ad persuadendum | |
| scientiae—aut usus; plerumque enim creditur eis | 5 |
| qui experti sunt. Facit etiam necessitas fidem, | |
| quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam | |
| et verberibus, tormentis, igni fatigati quae dicunt | |
| ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- | |
| bus animi, dolore, cupiditate, iracundia, metu, qui | 10 |
| necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et | |
| fidem. | |
| Cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non- | 75.1 |
| nunquam invenitur, pueritia, somnus, imprudentia, | |
| vinolentia, insania. Nam et parvi saepe indicaverunt | |
| aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum, | |
| vinum, insaniam multa saepe patefacta sunt. Multi | 5 |
| etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut | |
| Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris | |
| subauscultantibus pariete interposito, quibus pate- | |
| factis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure | |
| damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedae- | 10 |
| monio Pausania accepimus. |