| Concursio autem fortuitorum talis est, ut si inter- | 76.1 |
| ventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod | |
| proferendum non esset, aut diceretur. In hoc | |
| genere etiam illa est in Palamedem coniecta sus- | |
| picionum proditionis multitudo; quod genus refu- | 5 |
| tare interdum veritas vix potest. Huius etiam est | |
| generis fama vulgi, quoddam multitudinis testi- | |
| monium. | |
| Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita | |
| sunt; ex quibus alterum natura valet alterum | 10 |
| industria. Deorum enim virtus natura excellit, homi- | |
| num autem industria. Divina haec fere sunt testi- | 77.1 |
| monia: primum orationis—oracula enim ex eo ipso | |
| appellata sunt, quod inest in his deorum oratio—; | |
| deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera | |
| divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo | 5 |
| et ornatus; deinceps aerii volatus avium atque | |
| cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores | |
| multarumque rerum in terra portenta atque etiam | |
| per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque | |
| multa significata visis. Quibus ex locis sumi inter- | 10 |
| dum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. | |
| In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio | 78.1 |
| est autem non modo eos virtutem habere qui habeant, | |
| sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos | |
| ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident | |
| quorumque vitam constantem et probatam, ut | 5 |
| Catonis, Laeli, Scipionis, aliorumque plurium, rentur | |
| eos esse qualis se ipsi velint; nec solum eos censent | |
| esse talis qui in honoribus populi reque publica | |
| versantur, sed et oratores et philosophos et poetas | |
| et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe | 10 |
| auctoritas petitur ad faciendam fidem. |