| Expositis omnibus argumentandi locis illud | 79.1 |
| primum intellegendum est nec ullam esse disputa- | |
| tionem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere | |
| omnis locos incidere in omnem quaestionem et | |
| quibusdam quaestionibus alios, quibusdam alios esse | 5 |
| aptiores locos. Quaestionum duo genera sunt: | |
| alterum infinitum, definitum alterum. Definitum | |
| est quod ὑπόθεσιν Graeci, nos causam; infinitum | |
| quod θέσιν illi appellant, nos propositum possumus | |
| nominare. Causa certis personis, locis, temporibus, | 80.1 |
| actionibus, negotiis cernitur aut in omnibus aut in | |
| plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo | |
| eorum aut in pluribus nec tamen in maximis. Itaque | |
| propositum pars est causae. Sed omnis quaestio | 5 |
| earum aliqua de re est quibus causae continentur, | |
| aut una aut pluribus aut nonnunquam omnibus. | |
| Quaestionum autem 'quacumque de re' sunt | 81.1 |
| duo genera: unum cognitionis alterum actionis. | |
| Cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si | 82.1 |
| quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua | |
| quasi condicione hominum et pactione. Actionis | |
| autem huius modi exempla sunt: Sitne sapientis | |
| ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones | 5 |
| tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit | |
| quaeritur. Horum primum coniectura, secundum | |
| definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione | |
| explicatur. | |
| Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, | 10 |
| quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera | |
| unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; | |
| quarta in qua de commutatione rei quaeritur. | |
| Sitne sic: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum | |
| re vera; an haec tantum in opinione sint. Unde | 15 |
| autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an | |
| doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens | |
| sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De | |
| commutatione sic: possitne eloquentia commu- | |
| tatione aliqua converti in infantiam. | 20 |