| Cum autem quid sit quaeritur, notio | 83.1 |
| explicanda est et proprietas et divisio et partitio. | |
| Haec enim sunt definitioni attributa; additur | |
| etiam descriptio, quam χαρακτῆρα Graeci vocant. | |
| Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui | 5 |
| plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne | |
| solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio | |
| et eodem pacto partitio sic: triane genera bonorum | |
| sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis assentator | |
| ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et | 10 |
| vita describitur. | |
| Cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter | 84.1 |
| quaeritur aut comparate; simpliciter: Expetendane | |
| sit gloria; comparate: Praeponendane sit divitiis | |
| gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo | |
| fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. | 5 |
| Comparationum autem duo: unum de eodem et | |
| alio, alterum de maiore et minore. De expetendo | |
| et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae, | |
| si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Ae- | |
| quumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. | 10 |
| De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria | |
| mori? Ex altero autem genere, quod erat biperti- | 85.1 |
| tum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter | |
| amicum et assentatorem, regem et tyrannum; | |
| alterum de maiore et minore, ut si quaeratur | |
| eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De | 5 |
| cognitionis quaestionibus hactenus. | |
| Actionis reliquae sunt, quarum duo genera: unum | 86.1 |
| ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum | |
| vel sedandum planeve tollendum. Ad officium sic, | |
| ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi. Ad | |
| movendos animos cohortationes ad defendendam rem | 5 |
| publicam, ad laudem, ad gloriam; quo ex genere | |
| sunt querellae, incitationes, miserationesque flebiles; | |
| rursusque oratio tum iracundiam restinguens, tum | |
| metum eripiens, tum exsultantem laetitiam com- | |
| primens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum | 10 |
| in propositi quaestionibus genera sint, eadem in | |
| causas transferuntur. |