| Loci autem qui ad quasque quaestiones | 87.1 |
| accommodati sint deinceps est videndum. Omnes | |
| illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut dixi, | |
| aptiores. Ad coniecturam igitur maxime apta quae | |
| ex causis, quae ex effectis, quae ex coniunctis sumi | 5 |
| possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio | |
| et scientia definiendi. Atque huic generi finitimum | |
| est illud quod appellari de eodem et de altero dixi- | |
| mus, quod genus forma quaedam definitionis est; si | |
| enim quaeratur idemne sit pertinacia et perse- | 10 |
| verantia, definitionibus iudicandum est. Loci autem | 88.1 |
| convenient in eius generis quaestionem consequentis, | |
| antecedentis, repugnantis; adiuncti etiam eis qui | |
| sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem | |
| illa sequitur, hanc autem non sequitur; aut si huic | 5 |
| rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic | |
| rei repugnat, illi non repugnat; aut si huius rei | |
| haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio | |
| illud effectum est: ex quovis horum id de quo | |
| quaeritur idemne an aliud sit inveniri potest. | 10 |
| Ad tertium genus quaestionis, in quo quale sit | 89.1 |
| quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo | |
| ante in comparationis loco enumerata sunt. In | |
| illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque | |
| quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut | 5 |
| corporis aut externa vel commoda vel incommoda. | |
| Itemque cum de honesto turpique quaeritur, ad | |
| animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est. | |
| Cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis | 90.1 |
| loci colligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura | |
| et instituto. Natura partes habet duas, tributionem | |
| sui cuique et ulciscendi ius. Institutio autem | |
| aequitatis tripertita est: una pars legitima est, | 5 |
| altera conveniens, tertia moris vetustate firmata. | |
| Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse: una | |
| ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines | |
| pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia | |
| iustitia aut aequitas nominatur. De pro- | 10 |
| posito satis multa, deinceps de causa pauciora | |
| dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito | |
| communia. |