Tria sunt igitur genera causarum: iudici, delibera- 91.1
tionis, laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus
utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo
etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum
aequitatis. Deliberandi finis utilitas, cuius eae partes 5
quae modo expositae. Laudationis finis honestas,
de qua item est ante dictum. Sed definitae quae- 92.1
stiones a suis quaeque locis quasi propriis instru-
untur, . . . quae in accusationem defensionemque
partitae; in quibus exsistunt haec genera, ut accu-
sator personam arguat facti, defensor aliquid op- 5
ponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit
factum, aliud eius facti nomen esse aut iure esse
factum. Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima
appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis moles-
tum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur. 10
Harum causarum propria argumenta ex eis sumpta
locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis ex-
plicata sunt. Refutatio autem accusationis, in qua 93.1
est depulsio criminis, quoniam Graece στάσις dicitur
appelletur Latine status; in quo primum insistit
quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque
in deliberationibus etiam et laudationibus idem 5
existunt status. Nam et negantur saepe ea futura
quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut
omnino fieri non possint aut sine summa difficultate
non possint; in qua argumentatione status coniec-
turalis exsistit; aut cum aliquid de utilitate, honestate, 94.1
aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt
contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis;
quod idem contingit in laudationibus. Nam aut
negari potest id factum esse quod laudetur, aut 5
non eo nomine afficiendum quo laudator affecerit,
aut omnino non esse laudabile quod non recte, non
iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est
nimis impudenter Caesar contra Catonem meum.
MCP server: latin-mcp.packhum.org