| Sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci | 95.1 |
| κρινόμενον vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad | |
| te scribo, qua de re agitur vocari. Quibus autem | |
| hoc qua de re agitur continetur, ea continentia | |
| vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus | 5 |
| sublatis defensio nulla sit. | |
| Sed quoniam lege firmius in controversiis dis- | |
| ceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem | |
| adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii | |
| quasi status existunt novi, sed appellentur legitimae | 10 |
| disceptationes. Tum enim defenditur non id legem | 96.1 |
| dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem | |
| contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae | |
| sententiae differentes accipi possint. Tum opponi- | |
| tur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane | 5 |
| plus an sententia valere debeant. Tum legi lex | |
| contraria affertur. Ista sunt tria genera quae | |
| controversiam in omni scripto facere possint: ambi- | |
| guum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta | |
| contraria. Iam hoc perspicuum est, non | 10 |
| magis in legibus quam in testamentis, in stipulationi- | |
| bus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse | |
| controversias easdem existere. Horum tractationes | |
| in aliis libris explicantur. | |
| Nec solum perpetuae actiones sed etiam partes | 97.1 |
| orationis isdem locis adiuvantur, partim propriis, | |
| partim communibus; ut in principiis, quibus ut | |
| benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, | |
| efficiendum est propriis locis; itemque narrationes | 5 |
| ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut | |
| breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, | |
| ut cum dignitate. Quae quamquam in tota oratione | |
| esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. | |
| Quae autem sequitur narrationem fides, ea per- | 98.1 |
| suadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci | |
| maxime valeant dictum est in eis in quibus de omni | |
| ratione dicendi. Peroratio autem et alia quaedam | |
| habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic | 5 |
| debet esse, ut aut perturbentur animi aut tran- | |
| quillentur et, si ita affecti iam ante sint, ut aut | |
| augeat eorum motus aut sedet oratio. Huic generi, | 99.1 |
| in quo et misericordia et iracundia et odium et | |
| invidia et ceterae animi affectiones perturbantur, | |
| praecepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris | |
| mecum legere cum voles. Ad id autem quod te | 5 |
| velle senseram, cumulate satis factum esse debet | |
| voluntati tuae. Nam ne praeterirem aliquid quod | 100.1 |
| ad argumentum in omni ratione reperiendum | |
| pertineret, plura quam a te desiderata erant sum | |
| complexus fecique quod saepe liberales venditores | |
| solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis | 5 |
| caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori | |
| quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; | |
| sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus | |
| ornamenta quaedam voluimus non debita accedere. |