| LIBER SECUNDUS | |
| <Cum omnes flagrarent cupi>ditate audiendi, in- | 2.1.1 |
| gressus est sic loqui Scipio: Catonis hoc senis est, | |
| quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admira- | |
| tus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo | |
| studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me | 5 |
| numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine | |
| usus rei publicae, quam et domi et militiae cum op- | |
| time, tum etiam diutissime gesserat, et mo- | |
| dus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum | |
| vel discendi studium vel docendi et orationi vita ad- | 10 |
| modum congruens. Is dicere solebat ob hanc causam | 2.1 |
| praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus, | |
| quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque | |
| rem publicam constituissent legibus atque institutis | |
| suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Ly- | 5 |
| curgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, | |
| tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes, | |
| tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem | |
| doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra | |
| autem res publica non unius esset ingenio, sed mul- | 10 |
| torum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta | |
| saeculis et aetatibus. Nam neque ullum in- | |
| genium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla | |
| fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta in- | |
| genia conlata in unum tantum posse uno tempore | 15 |
| providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu | |
| ac vetustate. Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc | 3.1 |
| mea repetet oratio populi originem; libenter enim | |
| etiam verbo utor Catonis. Facilius autem, quod est | |
| propositum, consequar, si nostram rem publi- | |
| cam vobis et nascentem et crescentem et adultam et | 5 |
| iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi | |
| aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero. | |
| Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, | 4.1 |
| inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam | |
| omnibus notum exordium quam huius urbis condendae | |
| principium profectum a Romulo? qui patre Marte na- | |
| tus (concedamus enim famae hominum, prae- | 5 |
| sertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a | |
| maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus | |
| ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse | |
| divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre | |
| dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni | 10 |
| timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco | |
| cum esset silvestris beluae sustentatus uberi- | |
| bus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu | |
| laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et cor- | |
| poris viribus et animi ferocitate tantum ceteris prae- | 15 |
| stitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est | |
| haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque | |
| parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset, | |
| ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Lon- | |
| gam Albam, validam urbem et potentem tem- | 20 |
| poribus illis, Amuliumque regem interemisse fertur. | |
| Qua gloria parta urbem auspicato condere et fir- | 5.1 |
| mare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Urbi | |
| autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publi- | |
| cam serere conatur, diligentissime providendum, in- | |
| credibili oportunitate delegit. Neque enim ad mare | 5 |
| admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, | |
| ut in agrum Rutulorum Aboriginumque pro- | |
| cederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis | |
| post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse | |
| conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac | 10 |
| vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbi- | |
| bus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque | |
| imperii, primum quod essent urbes maritimae non so- | |
| lum multis periculis oppositae, sed etiam cae- | |
| cis. Nam terra continens adventus hostium non modo | 6.1 |
| expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et | |
| quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat; | |
| neque vero quisquam potest hostis advolare terra, | |
| quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit, | 5 |
| scire possimus. Maritimus vero ille et navalis hostis | |
| ante adesse potest, quam quisquam venturum esse | |
| suspicari queat, nec vero, cum venit, prae se fert, | |
| aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit, de- | |
| nique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, dis- | 10 |
| cerni ac iudicari potest. | |
| Est autem maritimis urbibus etiam quaedam cor- | 7.1 |
| ruptela ac demutatio morum; admiscentur enim novis | |
| sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces | |
| solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit | |
| in patriis institutis manere integrum. Iam | 5 |
| qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, | |
| sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo | |
| longius, atque etiam cum manent corpore, animo ta- | |
| men exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis | |
| labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum per- | 10 |
| vertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, | |
| quod mercandi cupiditate et navigandi et agro- | |
| rum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad | 8.1 |
| luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpedi- | |
| tantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur; at- | |
| que habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel | |
| desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et, quod | 5 |
| de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta | |
| Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus | |
| fere tota in mari est, nec praeter Phliuntios | |
| ulli sunt, quorum agri non contingant mare, et extra | |
| Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli ab- | 10 |
| sunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae | |
| fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civi- | |
| tatum institutis et moribus. Atque haec quidem, ut | 9.1 |
| supra dixi, veteris sunt Graeciae. Coloniarum vero | |
| quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Ita- | |
| liam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam, | |
| quam unda non adluat? Ita barbarorum agris quasi | 5 |
| adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae; | |
| nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea mari- | |
| tumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, | |
| latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malo- | |
| rum commutationumque Graeciae propter ea vitia | 10 |
| maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter ad- | |
| tigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna com- | |
| moditas, et, quod ubique genitum est, ut | |
| ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus | |
| ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in | 15 |
| terras, portare possint ac mittere. | |
| Qui potuit igitur divinius et utilitates conplecti | 10.1 |
| maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem | |
| perennis amnis et aequabilis et in mare late influen- | |
| tis posuit in ripa? quo posset urbs et accipere a | |
| mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eo- | 5 |
| demque ut flumine res ad victum cultumque maxime | |
| necessarias non solum mari †absorberet, sed etiam | |
| invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse | |
| ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum | |
| summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum | 10 |
| tantam potentiam non ferme facilius ulla in parte | |
| Italiae posita urbs tenere potuisset. | |
| Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est | 11.1 |
| tam neglegens qui non habeat animo notata <ac> plane | |
| cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum Ro- | |
| muli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus | |
| ex omni parte arduis praeruptisque montibus, <ut> unus | 5 |
| aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque mon- | |
| tem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastis- | |
| sima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et | |
| quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in | |
| illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis | 10 |
| atque intacta permanserit. Locumque delegit et fon- | |
| tibus abundantem et in regione pestilenti salubrem; | |
| colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi, tum adfe- | |
| runt umbram vallibus. | |
| Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et | 12.1 |
| urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit | |
| nominari, et ad firmandam novam civitatem | |
| novum quoddam et subagreste consilium, sed ad mu- | |
| niendas opes regni ac populi sui magni hominis et | 5 |
| iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas | |
| honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum | |
| gratia venissent, quos tum primum anniversarios in | |
| circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit eas- | |
| que in familiarum amplissimarum matrimoniis | 10 |
| collocavit. Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini | 13.1 |
| intulissent proeliique certamen varium atque anceps | |
| fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit | |
| matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foe- | |
| dere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmuni- | 5 |
| catis et regnum suum cum illorum rege sociavit. | |
| Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus | 14.1 |
| omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in re- | |
| gium consilium delegerat principes (qui appellati sunt | |
| propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii | |
| nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino | 5 |
| proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta di- | |
| scripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit, | |
| quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant ora- | |
| trices pacis et foederis)—sed quamquam ea Tatio | |
| sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto | 10 |
| multo etiam magis Romulus patrum auctoritate con- | |
| silioque regnavit. | |
| Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod | 15.1 |
| Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari impe- | |
| rio et potestate regia tum melius gubernari et regi | |
| civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim do- | |
| minationis adiuncta auctoritas. Itaque hoc consilio | 5 |
| et quasi senatu fultus et munitus et bella | |
| cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse | |
| nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare | |
| civis non destitit. Tum, id quo retinemus hodie magna | 16.1 |
| cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus | |
| est Romulus. Nam et ipse, quod principium rei publi- | |
| cae fuit, urbem condidit auspicato et omnibus publicis | |
| rebus instituendis, qui sibi essent in auspiciis, ex sin- | 5 |
| gulis tribubus singulos cooptavit augures et | |
| habuit plebem in clientelas principum discriptam (quod | |
| quantae fuerit utilitati, post videro) multaeque dictione | |
| ovium et bovum (quod tum erat res in pecore et lo- | |
| corum possessionibus, ex quo pecuniosi et locu- | 10 |
| pletes vocabantur), non vi et suppliciis coërcebat. | |
| Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset | 17.1 |
| annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae | |
| peperisset, auspicia et senatum, tantum est | |
| consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conpa- | |
| ruisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam | 5 |
| opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine | |
| eximia virtutis gloria. Atque hoc eo magis est in | 18.1 |
| Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex homini- | |
| bus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum sae- | |
| culis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, | |
| cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli | 5 |
| autem aetatem minus his sescentis annis iam invete- | |
| ratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex | |
| inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus. | |
| Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, | |
| Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, | 10 |
| in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam | |
| plena Graecia poëtarum et musicorum esset minorque | |
| fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. Nam | |
| centum et octo annis postquam Lycurgus leges scri- | |
| bere instituit, prima posita est Olympias, quam qui- | 15 |
| dam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam | |
| putant; Homerum autem, qui minimum dicunt, Ly- | |
| curgi aetati triginta annis anteponunt fere. Ex quo | 19.1 |
| intellegi potest permultis annis ante Homerum | |
| fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac | |
| temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam | |
| esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam | 5 |
| non numquam | |
| August. C.D. 22.6 | |
| incondite, haec aetas autem iam exculta | 19(fr).7 |
| praesertim eludens omne, quod fieri non potest, re- | |
| spuit. | |
| . . . us ne<pos ei>us, ut di<xeru>nt quidam, <e>x | 20.1 |
| filia. Quo <autem> ille mor<tuus>, <e>odem <est an>no na<tus> | |
| <Si>moni<des Ol>ympia<de se>xta et quin<qua>gesima, <ut f>aci- | |
| lius <intel>legi pos<sit tu>m de Ro<mu>li inmortali- | |
| tate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac | 5 |
| tractata esset et cognita. Sed profecto tanta fuit in | |
| eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Pro- | |
| culo Iulio, homini agresti, crederetur, quod multis iam | |
| ante saeculis nullo alio de mortali homines credidis- | |
| sent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam in- | 10 |
| teritus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur a | |
| se visum esse in eo colle Romulum, qui nunc | |
| Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse, ut populum | |
| rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum | |
| esse et Quirinum vocari. | 15 |
| Videtisne igitur unius viri consilio non solum or- | 21.1 |
| tum novum populum neque ut in cunabulis vagientem | |
| relictum, sed adultum iam et paene puberem? Tum | |
| Laelius: Nos vero videmus, et te quidem ingressum | |
| ratione ad disputandum nova, quae nusquam | 5 |
| est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo | |
| in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in | |
| qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille | |
| quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et | |
| moribus, reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari | 22.1 |
| formaque rei publicae de generibus et de rationibus | |
| civitatum; tu mihi videris utrumque facturus; es | |
| enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tri- | |
| buere aliis malis quam, ut facit apud Platonem So- | 5 |
| crates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad | |
| rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta | |
| sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in | |
| una re publica. Quare perge, ut instituisti; prospicere | |
| enim iam videor te reliquos reges persequente quasi | 10 |
| perfectam rem publicam. | |
| Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli se- | 23.1 |
| natus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex | |
| tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari pa- | |
| triciosque eorum liberos, temptaret post Romuli ex- | |
| cessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, po- | 5 |
| pulus id non tulit desiderioque Romuli postea regem | |
| flagitare non destitit; cum prudenter illi principes | |
| novam et inauditam ceteris gentibus interregni in- | |
| eundi rationem excogitaverunt, ut, quoad cer- | |
| tus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec | 10 |
| diuturno rege esset uno nec committeretur, ut quis- | |
| quam inveterata potestate aut ad deponendum impe- | |
| rium tardior esset aut ad optinendum munitior. Quo | 24.1 |
| quidem tempore novus ille populus vidit tamen id, | |
| quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non | |
| deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate | |
| potuit esse, sed habendum, qualiscumque is fo- | 5 |
| ret, qui modo esset Herculis stirpe generatus; nostri | |
| illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapien- | |
| tiam regalem, non progeniem quaeri oportere. | |
| Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium | 25.1 |
| fama ferret, praetermissis suis civibus regem alieni- | |
| genam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit | |
| eumque ad regnandum Sabinum hominem | |
| Romam Curibus accivit. Qui ut huc venit, quamquam | 5 |
| populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, | |
| tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, ho- | |
| minesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut | |
| vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa con- | |
| suetudine esse revocandos. | 10 |
| Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, | 26.1 |
| divisit viritim civibus docuitque sine depopu- | |
| latione atque praeda posse eos colendis agris abun- | |
| dare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis | |
| iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, | 5 |
| et quorum patrocinio maxime cultus agrorum per- | |
| ceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et | |
| auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum | |
| duo augures addidit et sacris e principum numero | |
| pontifices quinque praefecit et animos propo- | 10 |
| sitis legibus his, quas in monumentis habemus, ar- | |
| dentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum | |
| caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines, | |
| Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis | |
| statuit sanctissime. Sacrorum autem ipsorum diligen- | 27.1 |
| tiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit; nam | |
| quae perdiscenda quaeque observanda essent, | |
| multa constituit, sed ea sine inpensa. Sic religionibus | |
| colendis operam addidit, sumtum removit, idemque | 5 |
| mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et cele- | |
| britates invenit. Quibus rebus institutis ad humani- | |
| tatem atque mansuetudinem revocavit animos homi- | |
| num studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille | |
| cum undequadraginta annos summa in pace | 10 |
| concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum | |
| Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis tem- | |
| poribus diligentior), excessit e vita duabus praecla- | |
| rissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confir- | |
| matis, religione atque clementia. | 15 |
| Quae cum Scipio dixisset, Verene, inquit Manilius, | 28.1 |
| hoc memoriae proditum est, Africane, regem istum | |
| Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Py- | |
| thagoreum fuisse? saepe enim hoc de maiori- | |
| bus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existi- | 5 |
| mari; neque vero satis id annalium publicorum auc- | |
| toritate declaratum videmus. Tum Scipio: Falsum | |
| est enim, Manili, inquit, id totum, neque solum | |
| fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt | |
| enim demum non ferenda in mendacio, quae non | 10 |
| solum ficta esse, sed ne fieri quidem potuisse cer- | |
| nimus. Nam quartum iam annum regnante | |
| Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in | |
| eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; Olym- | |
| pias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni | 15 |
| initium et Pythagorae declarat adventum. Ex quo | 29.1 |
| intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere | |
| centesimo et quadragesimo post mortem Numae pri- | |
| mum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc | |
| inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum | 5 |
| annales, ulla est umquam in dubitatione versatum. | |
| Di inmortales, inquit Manilius, quantus iste est ho- | |
| minum et quam inveteratus error! Ac tamen facile | |
| patior non esse nos transmarinis nec inportatis arti- | |
| bus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus. | 10 |
| Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus, | 30.1 |
| si progredientem rem publicam atque in op- | |
| timum statum naturali quodam itinere et cursu ve- | |
| nientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum | |
| statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam | 5 |
| aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta, | |
| quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque | |
| ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito po- | |
| pulum Romanum, sed consilio et disciplina confir- | |
| matum esse nec tamen adversante fortuna. | 10 |
| Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus | 31.1 |
| regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque | |
| de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit | |
| curiatim. Cuius excellens in re militari gloria ma- | |
| gnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit | 5 |
| de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo | |
| bella indicerentur, quod per se iustissime inventum | |
| sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod | |
| denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse | |
| atque inpium iudicaretur. Et ut advertatis animum, | 10 |
| quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tri- | |
| buenda quaedam esse populo (multa enim nobis de | |
| eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis | |
| Tullus nisi iussu populi est ausus uti. Nam ut sibi | |
| duodecim lictores cum fascibus anteire liceret . . . | 15 |
| . . . <neque> enim serpit, sed volat in optimum | 33.1 |
| statum instituto tuo sermone res publica. S. Post eum | |
| Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est An- | |
| cus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem | |
| curiatam tulit. Qui cum Latinos bello devicisset, ad- | 5 |
| scivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Cae- | |
| lium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, | |
| divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas | |
| ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonis- | |
| que firmavit. Atque ita cum tres et viginti regna- | 10 |
| visset annos, est mortuus. Tum Laelius: Laudandus | |
| etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, si- | |
| quidem istius regis matrem habemus, ignoramus pa- | |
| trem. S. Ita est, inquit; sed temporum illorum tan- | |
| tum fere regum inlustrata sunt nomina. | 15 |
| Sed hoc loco primum videtur insitiva quadam | 34.1 |
| disciplina doctior facta esse civitas. Influxit | |
| enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc | |
| urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplina- | |
| rum et artium. Fuisse enim quendam ferunt Dema- | 5 |
| ratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis | |
| facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum | |
| tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum | |
| magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, | |
| in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret | 10 |
| dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir | |
| liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus | |
| atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. | |
| Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios | |
| procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum dis- | 15 |
| ciplinam eru<diit> . . . | |
| . . . facile in civitatem receptus esset, prop- | 35.1 |
| ter humanitatem atque doctrinam Anco regi familia- | |
| ris est factus usque eo, ut consiliorum omnium par- | |
| ticeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo | |
| praeterea summa comitas, summa in omnis civis | 5 |
| opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. | |
| Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex | |
| est creatus L. Tarquinius; sic enim suum no- | |
| men ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere | |
| huius populi consuetudinem videretur imitatus. Isque | 10 |
| ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit illum | |
| pristinum patrum numerum et antiquos patres maio- | |
| rum gentium appellavit, quos priores sententiam | |
| rogabat, a se adscitos minorum. Deinde equitatum | 36.1 |
| ad hunc morem constituit, qui usque adhuc | |
| est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium | |
| et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor | |
| ei summa augur gloria Attus Navius non erat. Atque | 5 |
| etiam Corinthios video publicis equis adsignandis et | |
| alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam | |
| diligentis. Sed tamen prioribus equitum partibus se- | |
| cundis additis ∞ iↄ ccc fecit equites nume- | |
| rumque duplicavit. Postea bello subegit Aequorum | 10 |
| magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani | |
| imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis | |
| reppulisset, equitatu fudit belloque devicit. Atque | |
| eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti | |
| sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi | 15 |
| optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse | |
| faciendam mortuumque esse, cum duodequadra- | |
| ginta regnavisset annos. | |
| Tum Laelius: Nunc fit illud Catonis certius, nec | 37.1 |
| temporis unius nec hominis esse constitutionem rei | |
| publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos re- | |
| ges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed se- | |
| quitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica | 5 |
| vidisse plurimum. Ita est, inquit Scipio. Nam post | |
| eum Servius Tullius primus iniussu populi | |
| regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniense | |
| natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus. | |
| Qui cum famulorum <in> numero educatus ad epulas | 10 |
| regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam | |
| tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio | |
| vel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum | |
| parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut | |
| is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo | 15 |
| studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad ex- | |
| quisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit. Sed | 38.1 |
| cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Ser- | |
| viusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed | |
| voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarqui- | |
| nius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso | 5 |
| diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque | |
| pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu | |
| Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se | |
| patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse | |
| consuluit iussusque regnare legem de imperio suo cu- | 10 |
| riatam tulit. Et primum Etruscorum iniurias bello | |
| est ultus; ex quo cum ma . . . | |
| . . . duodeviginti censu maximo. Deinde | 39.1 |
| equitum magno numero ex omni populi summa se- | |
| parato relicuum populum distribuit in quinque classis | |
| senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit, | |
| ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium | 5 |
| potestate essent, curavitque, quod semper in re pu- | |
| blica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi. | |
| Quae discriptio si esset ignota vobis, expli- | |
| caretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut | |
| †equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis | 10 |
| addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris | |
| tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat; qui- | |
| bus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae | |
| sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi | |
| universa, relicuaque multo maior multitudo sex et | 15 |
| nonaginta centuriarum neque excluderetur suf- | |
| fragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset | |
| periculosum. In quo etiam verbis ac nominibus ipsis | 40.1 |
| fuit diligens; qui cum locupletis assiduos appellasset | |
| ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos | |
| aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput | |
| attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi | 5 |
| proles, id est quasi progenies civitatis, ex- | |
| pectari videretur. Illarum autem sex et nonaginta | |
| centuriarum in una centuria tum quidem plures cen- | |
| sebantur quam paene in prima classe tota. Ita nec | |
| prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in | 10 |
| suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in | |
| optimo statu civitatem. Quin etiam accensis velatis, | |
| liticinibus, cornicinibus, proletariis . . . | |
| Non. 342M | |
| Statu esse optimo con- | 41(fr).1 |
| stitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, | |
| regali et optumati et populari, confusa modice nec | |
| puniendo inritet animum inmanem ac ferum. | |
| . . . <quinque et> sexaginta annis antiquior, | 42.1 |
| quod erat xxxviiii ante primam Olympiadem condita. | |
| Et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. Ita- | |
| que ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publi- | |
| carum genus videtur mihi commune nobis cum illis | 5 |
| populis fuisse. Sed, quod proprium est in nostra re | |
| publica, quo nihil possit esse praeclarius, id perse- | |
| quar, si potero, subtilius; quod erit eius modi, | |
| nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. Haec enim, | |
| quae adhuc exposui, ita mixta fuerunt et in hac civi- | 10 |
| tate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, | |
| ut temperata nullo fuerint modo. Nam in qua re | 43.1 |
| publica est unus aliquis perpetua potestate, praeser- | |
| tim regia, quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit | |
| Romae, cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus, | |
| et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit | 5 |
| apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen, | |
| neque potest eius modi res publica non regnum et | |
| esse et vocari. Ea autem forma civitatis mutabilis ma- | |
| xime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipi- | |
| tata in perniciosissimam partem facillime decidit. Nam | 10 |
| ipsum regale genus civitatis non modo non est re- | |
| prehendendum, sed haud scio an reliquis sim- | |
| plicibus longe anteponendum, si ullum probarem sim- | |
| plex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum | |
| retinet. Is est autem status, ut unius perpetua pote- | 15 |
| state et iustitia omnique sapientia regatur salus et | |
| aequabilitas et otium civium. Desunt omnino ei po- | |
| pulo multa, <qui> sub rege est, in primisque libertas, | |
| quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut | |
| nul<lo> . . . | 20 |
| . . . ferebant. Etenim illi iniusto domino atque | 44.1 |
| acerbo aliquam diu in rebus gerundis prospera fortuna | |
| comitata est. Nam et omne Latium bello devicit et | |
| Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, | |
| cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus | 5 |
| votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colo- | |
| nias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat, | |
| dona magnifica quasi libamenta praedarum | |
| Delphos ad Apollinem misit. | |
| Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem mo- | 45.1 |
| tum atque circuitum a primo discite adgnoscere. Id | |
| enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec | |
| nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum | |
| publicarum, ut, cum sciatis, quo quaeque res inclinet, | 5 |
| retinere aut ante possitis occurrere. Nam rex ille, | |
| de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus | |
| integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam | |
| sceleris sui summam, metui se volebat; deinde victo- | |
| riis divitiisque subnixus exultabat insolentia neque | 10 |
| suos mores regere poterat neque suorum libidines. | |
| Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, | 46.1 |
| Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et | |
| nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte mul- | |
| tavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Bru- | |
| tus, depulit a civibus suis iniustum illud durae ser- | 5 |
| vitutis iugum. Qui cum privatus esset, totam rem | |
| publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit | |
| in conservanda civium libertate esse privatum nemi- | |
| nem. Quo auctore et principe concitata civitas et hac | |
| recenti querella Lucretiae patris ac propin- | 10 |
| quorum et recordatione superbiae Tarquinii multa- | |
| rumque iniuriarum et ipsius et filiorum exulem et | |
| regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum | |
| esse iussit. | |
| Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit unius- | 47.1 |
| que vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum | |
| conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem | |
| Graeci tyrannum vocant; nam regem illum | |
| volunt esse, qui consulit ut parens populo conservat- | 5 |
| que eos, quibus est praepositus, quam optima in con- | |
| dicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae ge- | |
| nus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad per- | |
| niciosissimum statum. Simul atque enim se inflexit | 48.1 |
| hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyran- | |
| nus, quo neque taetrius neque foedius nec dis homi- | |
| nibusque invisius animal ullum cogitari potest; | |
| qui quamquam figura est hominis, morum tamen in- | 5 |
| manitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc | |
| hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui | |
| denique cum omni hominum genere nullam iuris com- | |
| munionem, nullam humanitatis societatem velit? Sed | |
| erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, | 10 |
| cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus, | |
| qui etiam liberata iam civitate dominationes adpeti- | |
| verunt. | |
| Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc | 49.1 |
| nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri qui- | |
| dem omnes reges vocitaverunt, qui soli in populos | |
| perpetuam potestatem haberent. Itaque et Spurius | |
| Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum oc- | 5 |
| cupare voluisse dicti sunt, et modo <Tib. Gracchus> . . . | |
| . . . <Lycurgus> γέροντας <La>cedaemone appel- | 50.1 |
| lavit, nimis is quidem paucos, xxviii, quos penes | |
| summam consilii voluit esse, cum imperii summam | |
| rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque in- | |
| terpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt | 5 |
| senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse | |
| diximus; tamen excellit atque eminet vis, potestas | |
| nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis | |
| aliquid, ut et Lycurgus et Romulus; non sa- | |
| tiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate liber- | 10 |
| tatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris; | |
| ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod | |
| plerumque evenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis | |
| ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi | |
| antea, <vel> voluntate vel moribus. | 15 |
| Quare prima sit haec forma et species et origo | 51.1 |
| tyranni inventa nobis in ea re publica, quam | |
| auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut | |
| perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in | |
| sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, | 5 |
| non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, | |
| usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis ever- | |
| terit; sit huic oppositus alter, bonus et sa- | |
| piens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi | |
| tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur, | 10 |
| quicumque erit rector et gubernator civitatis. Quem | |
| virum facite ut agnoscatis; <is> est enim, qui consilio | |
| et opera civitatem tueri potest. Quod quoniam nomen | |
| minus est adhuc tritum sermone nostro saepiusque | |
| genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione | 15 |
| trac<tandum> . . . | |
| . . . sas requisivit civitatemque optandam | 52.1 |
| magis quam sperandam, quam minimam potuit, non | |
| quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium per- | |
| spici posset, effecit. Ego autem, si [quo] modo con- | |
| sequi potuero, rationibus eisdem, quas ille vidit, non | 5 |
| in umbra et imagine civitatis, sed in amplissima re | |
| publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali | |
| causam tamquam virgula videar attingere. Iis | |
| enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum | |
| interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tar- | 10 |
| quinio tantum odium populum Romanum regalis no- | |
| minis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel po- | |
| tius excessum Romuli desiderium. Itaque ut tum | |
| carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire | |
| non poterat. Hic facultatem cum . . . | 15 |
| Non. 526M | |
| Itaque illa praeclara | 53(fr).1 |
| constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere | |
| firma mansisset . . . | |
| . . . lex illa tota sublata est. Hac mente tum | 53.4 |
| nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione | 5 |
| cognationis expulerunt et reliquos Tarquinios offen- | |
| sione nominis; eademque mente P. Valerius et fasces | |
| primus demitti iussit, cum dicere in contione coepis- | |
| set, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, | |
| quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo | 10 |
| ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem | |
| populi sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola | |
| maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuria- | |
| tis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem | |
| Romanum adversus provocationem necaret neve ver- | 15 |
| beraret. Provocationem autem etiam a regibus fuisse | 54.1 |
| declarant pontificii libri, significant nostri etiam | |
| augurales, itemque ab omni iudicio poenaque | |
| provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legi- | |
| bus; et quod proditum memoriae est, xviros, qui le- | 5 |
| ges scripserint, sine provocatione creatos, satis osten- | |
| derit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse; | |
| Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, homi- | |
| num concordiae causa sapienter popularium, consula- | |
| ris lex sanxit, ne qui magistratus sine pro- | 10 |
| vocatione crearetur; neque vero leges Porciae, quae | |
| tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam prae- | |
| ter sanctionem attulerunt novi. Itaque Publicola lege | 55.1 |
| illa de provocatione perlata statim securis de fascibus | |
| demi iussit postridieque sibi collegam Sp. Lucretium sub- | |
| rogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores | |
| transire iussit instituitque primus, ut singulis | 5 |
| consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne | |
| plura insignia essent inperii in libero populo quam | |
| in regno fuissent. Haud mediocris hic, ut ego quidem | |
| intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data | |
| facilius tenuit auctoritatem principum. Neque ego haec | 10 |
| nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta | |
| decanto, sed inlustribus in personis tempori- | |
| busque exempla hominum rerumque definio, ad quae | |
| reliqua oratio derigatur mea. | |
| Tenuit igitur hoc in statu senatus rem publicam | 56.1 |
| temporibus illis, ut in populo libero pauca per popu- | |
| lum, pleraque senatus auctoritate et instituto ac more | |
| gererentur, atque uti consules potestatem haberent | |
| tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure | 5 |
| regiam. Quodque erat ad optinendam potentiam no- | |
| bilium vel maximum, vehementer id retinebatur, po- | |
| puli comitia ne essent rata, nisi ea patrum adproba- | |
| visset auctoritas. Atque his ipsis temporibus dictator | |
| etiam est institutus decem fere annis post primos | 10 |
| consules, T. Larcius, novumque id genus imperii vi- | |
| sum est et proximum similitudini regiae. Sed ta- | |
| men omnia summa cum auctoritate a principibus | |
| cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus | |
| illis a fortissimis viris summo imperio praeditis, dic- | 15 |
| tatoribus atque consulibus, belli gerebantur. | |
| Sed id, quod fieri natura rerum ipsa cogebat, ut | 57.1 |
| plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a | |
| regibus, non longo intervallo, sexto decimo fere anno, | |
| Postumo Cominio Sp. Cassio consulibus conse- | |
| cutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen | 5 |
| vincit ipsa rerum publicarum natura saepe rationem. | |
| Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec | |
| in civitate conpensatio sit et iuris et officii et mune- | |
| ris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctori- | |
| tatis in principum consilio et libertatis in populo sit, | 10 |
| non posse hunc incommutabilem rei publicae | |
| conservari statum. Nam cum esset ex aere alieno | 58.1 |
| commota civitas, plebs montem sacrum prius, deinde | |
| Aventinum occupavit. Ac ne Lycurgi quidem disci- | |
| plina tenuit illos in hominibus Graecis frenos; nam | |
| etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quin- | 5 |
| que, quos illi ephoros appellant, in Creta autem | |
| decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare | |
| imperium tribuni pl., sic illi contra vim re- | |
| giam constituti. | |
| †Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in | 59.1 |
| illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Athe- | |
| niensem non longis temporibus ante fugerat neque | |
| post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter | |
| unius libidinem omnia nexa civium liberata nectier- | 5 |
| que postea desitum; semperque huic generi, cum ple- | |
| bes publica calamitate inpendiis debilitata de- | |
| ficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et | |
| medicina quaesita est. Quo tum consilio praetermisso | |
| causa populo nata est, duobus tribunis plebis per se- | 10 |
| ditionem creatis ut potentia senatus atque auctoritas | |
| minueretur; quae tamen gravis et magna remanebat | |
| sapientissimis et fortissimis et armis et consilio civi- | |
| tatem tuentibus, quorum auctoritas maxime | |
| florebat, quod, cum honore longe antecellerent ceteris, | 15 |
| voluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme supe- | |
| riores; eoque erat cuiusque gratior in re publica vir- | |
| tus, quod in rebus privatis diligentissime singulos | |
| cives opera, consilio, re tuebantur. | |
| Quo in statu rei publicae Sp. Cassium de occu- | 60.1 |
| pando regno molientem, summa apud populum gratia | |
| florentem, quaestor accusavit, eumque, ut | |
| audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se | |
| dixisset, cedente populo morte mactavit. Gratamque | 5 |
| etiam illam legem quarto circiter et quinquagesimo | |
| anno post primos consules de multa et sacramento | |
| Sp. Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centu- | |
| riatis tulerunt. Annis postea xx ex eo, quod L. Pa- | |
| pirius P. Pinarius censores multis dicendis vim | 10 |
| armentorum a privatis in publicum averterant, levis | |
| aestumatio pecudum in multa lege C. Iulii P. Papirii | |
| consulum constituta est. | |
| Sed aliquot ante annis, cum summa esset auctori- | 61.1 |
| tas in senatu populo patiente atque parente, inita | |
| ratio est, ut et consules et tribuni pl. magistratu se | |
| abdicarent, atque ut xviri maxima potestate sine pro- | |
| vocatione crearentur, qui et summum imperium | 5 |
| haberent et leges scriberent. Qui cum x tabulas summa | |
| legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in an- | |
| num posterum decemviros alios subrogaverunt, quo- | |
| rum non similiter fides nec iustitia laudata. Quo | |
| tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui | 10 |
| hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubi- | |
| culo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum | |
| ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum | |
| sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod | |
| se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae | 15 |
| de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui | |
| vetaret. | |
| Tertius est annus xviralis consecutus, cum iidem | 62.1 |
| essent nec alios subrogare voluissent. In hoc | |
| statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse | |
| esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines civi- | |
| tatis aequabilis, erat penes principes tota res publica | 5 |
| praepositis xviris nobilissimis, non oppositis tribunis | |
| pl., nullis aliis adiunctis magistratibus, non provoca- | |
| tione ad populum contra necem et verbera relicta. | |
| Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima | 63.1 |
| perturbatio et totius commutatio rei publicae; | |
| qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, | |
| etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, | |
| haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanis- | 5 |
| sima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canu- | |
| leio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe | |
| et avare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et | |
| celebrata monumentis plurimis litterarum, cum | |
| Decimus quidam Verginius virginem filiam propter | 10 |
| unius ex illis xviris intemperiem in foro sua manu | |
| interemisset ac maerens ad exercitum, qui tum erat | |
| in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat | |
| in manibus, reliquisse et primum montem sacrum, | |
| sicut erat in simili causa antea factum, deinde Aven- | 15 |
| tinum ar<matos insedisse> . . . | |
| Philarg., Serv. G. 3.125 | |
| dictatore L. Quinctio dicto. | 63(fr).17 |
| . . . <maio>res nostros et probavisse maxime | 63.18 |
| et retinuisse sapientissime iudico. | |
| Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua | 64.1 |
| eius expectaretur oratio, tum Tubero: Quoniam nihil | |
| ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me | |
| audies, quid in oratione tua desiderem. Sane, inquit | |
| Scipio, et libenter quidem. Tum ille: Laudavisse mihi | 5 |
| videris nostram rem publicam, cum ex te non de | |
| nostra, sed de omni re publica quaesisset Lae- | |
| lius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam | |
| rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus | |
| moribus aut legibus constituere vel conservare pos- | 10 |
| simus. | |
| Hic Africanus: Puto nobis mox de instituendis et | 65.1 |
| conservandis civitatibus aptiorem, Tubero, fore disse- | |
| rundi locum; de optimo autem statu equidem arbi- | |
| trabar me satis respondisse ad id, quod quae- | |
| sierat Laelius. Primum enim numero definieram genera | 5 |
| civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis | |
| totidem contraria, nullumque ex eis unum esse opti- | |
| mum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis | |
| esset modice temperatum. Quod autem ex- | 66.1 |
| emplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum | |
| optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine ex- | |
| emplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur | |
| quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin | 5 |
| autem sine ullius populi exemplo genus ipsum ex- | |
| quiris optimi status, naturae imagine utendum est | |
| nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni . . . | |
| . . . <quem> iam dudum quaero et ad | 67.1 |
| quem cupio pervenire. L. Prudentem fortasse quae- | |
| ris? Tum ille: Istum ipsum. L. Est tibi ex eis ipsis, | |
| qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum | |
| Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte | 5 |
| esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in | |
| Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coërcet | |
| et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non | |
| actu inflectit illam feram. L. Novi et, tibi cum | |
| essem legatus, saepe vidi. S. Ergo ille Indus aut | 10 |
| Poenus unam coërcet beluam, et eam docilem et hu- | |
| manis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in | |
| animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, | |
| non unam aut facilem ad subigendum frenat et do- | |
| mat, si quando id efficit, quod perraro potest. Nam- | 15 |
| que et illa tenenda est ferox . . . | |
| Non. 300M | |
| quae sanguine | 68(fr1).1 |
| alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix | |
| hominum acerbis funeribus satietur. | |
| Non. 491M | |
| cupido autem et expetenti | 68(fr2).4 |
| et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. | 5 |
| Non. 72M | |
| quartaque anxitudo | 68(fr3).6 |
| prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. | |
| Non. 228M | |
| esse autem angore, | 68(fr4).8 |
| esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. | |
| Non. 292M | |
| Ut auriga indoctus | 68(fr5).10 |
| e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur. | |
| . . . dici possit. Tum Laelius: Video iam, | 69.1 |
| illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio | |
| et muneri. Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam | |
| in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso | |
| intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitatio- | 5 |
| nem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae | |
| suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in | |
| fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac | |
| vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis | |
| sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eru- | 10 |
| ditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimilli- | |
| marum vocum moderatione concors tamen efficitur et | |
| congruens, sic ex summis et infimis et mediis inter- | |
| iectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu | |
| August. C.D. 2.21 | |
| dissimillimorum concinit; et quae harmonia a | 69(fr).15 |
| musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, | |
| artissimum atque optimum omni in re publica vincu- | |
| lum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse | |
| potest. | |
| . . . plenam esse iustitiae. Tum Scipio: Ad- | 70.1 |
| sentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc | |
| de re publica dictum putemus aut quo possimus lon- | |
| gius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum | |
| illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum | 5 |
| esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo | |
| modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hac- | |
| tenus; reliqua (satis enim multa restant) differamus | |
| in crastinum. Cum ita placuisset, finis disputandi in | |
| eum diem factus est. | 10 |