| LIBER TERTIUS | |
| . . . et vehiculis tarditati, eademque cum ac- | 3.3.1 |
| cepisset homines inconditis vocibus inchoatum quid- | |
| dam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in | |
| partis et ut signa quaedam sic verba rebus inpressit | |
| hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se | 5 |
| sermonis vinclo conligavit. A simili etiam mente | |
| vocis, qui videbantur infiniti, soni paucis notis inven- | |
| tis sunt omnes signati et expressi, quibus et | |
| conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et | |
| monumenta rerum praeteritarum tenerentur. Accessit | 10 |
| eo numerus, res cum ad vitam necessaria, tum una | |
| inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam, ut | |
| suspiceremus in caelum nec frustra siderum motus in- | |
| tueremur dinumerationibusque noctium ac die<rum> . . . | |
| . . . quorum animi altius se extulerunt et | 4.1 |
| aliquid dignum dono, ut ante dixi, deorum aut efficere | |
| aut excogitare potuerunt. Quare sint nobis isti, qui | |
| de ratione vivendi disserunt, magni homines, ut sunt, | |
| sint eruditi, sint veritatis et virtutis magistri, dum | 5 |
| modo sit haec quaedam, sive a viris in rerum publi- | |
| carum varietate versatis inventa sive etiam in isto- | |
| rum otio ac litteris tractata res, sicut est, minime | |
| quidem contemnenda, ratio civilis et disciplina | |
| populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod | 10 |
| iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et di- | |
| vina virtus exsisteret. Quodsi quis ad ea instrumenta | 5.1 |
| animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit, | |
| adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum | |
| cognitionem putavit, ut ii ipsi, qui in horum librorum | |
| disputatione versantur, nemo est, quin eos ante- | 5 |
| ferre omnibus debeat. Quid enim potest esse prae- | |
| clarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque | |
| usus cum illarum artium studiis et cognitione con- | |
| iungitur? aut quid P. Scipione, quid C. Laelio, quid | |
| L. Philo perfectius cogitari potest? qui, ne quid praeter- | 10 |
| mitterent, quod ad summam laudem clarorum viro- | |
| rum pertineret, ad domesticum maiorumque morem | |
| etiam hanc a Socrate adventiciam doctrinam | |
| adhibuerunt. Quare qui utrumque voluit et potuit, id | 6.1 |
| est ut cum maiorum institutis, tum doctrina se in- | |
| strueret, ad laudem hunc omnia consecutum puto. | |
| Sin altera est utra via prudentiae deligenda, tamen, | |
| etiamsi cui videbitur illa in optimis studiis et artibus | 5 |
| quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est | |
| certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornan- | |
| tur, ut vel M'. Curius, | |
| Quem nemo ferro potuit superare nec auro, | |
| vel . . . | 10 |
| . . . fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione | 7.1 |
| utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus | |
| aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legi- | |
| bus. Pluris vero haec tulit una civitas, si minus sa- | |
| pientis, quoniam id nomen illi tam restricte tenent, | 5 |
| at certe summa laude dignos, quoniam sapientium | |
| praecepta et inventa coluerunt. Atque etiam, quot | |
| et sunt laudandae civitates et fuerunt, quoniam | |
| id est in rerum natura longe maximi consilii, consti- | |
| tuere eam rem publicam, quae possit esse diuturna, | 10 |
| si singulos numeremus in singulas, quanta iam repe- | |
| riatur virorum excellentium multitudo! Quodsi aut | |
| Italiae Latium aut eiusdem Sabinam aut Volscam | |
| gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam | |
| Graeciam conlustrare animo voluerimus, si deinde As- | 15 |
| syrios, si Persas, si Poenos, si haec . . . | |
| . . . cati. Et Philus: Praeclaram vero cau- | 8.1 |
| sam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium | |
| suscipere voltis. Atqui id tibi, inquit Laelius, veren- | |
| dum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici so- | |
| lent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis | 5 |
| quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei | |
| neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis | |
| disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes. | |
| Et Philus: Heia vero, inquit, geram morem | |
| vobis et me oblinam sciens; quod quoniam, qui aurum | 10 |
| quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iusti- | |
| tiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nul- | |
| lam profecto molestiam fugere debemus. Atque uti- | |
| nam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, | |
| sic mihi ore uti liceret alieno! Nunc ea dicenda sunt | 15 |
| L. Furio Philo, quae Carneades, Graecus homo et | |
| consuetus, quod commodum esset, verbis . . . | |
| Non. 263M | |
| ut Carneadi respon- | 9(fr).1 |
| deatis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia lu- | |
| dificari solet. | |
| Non. 373M | |
| Iustitia foras | 11(fr1).1 |
| spectat et proiecta tota est atque eminet. | |
| Non. 299M | |
| Quae virtus praeter | 11(fr2).3 |
| ceteras totam se ad alienas porrigit utilitatis atque | |
| explicat. | 5 |
| . . . et reperiret et tueretur, alter autem de | 12.1 |
| ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros. Nam | |
| ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi, | |
| qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum | |
| momentis, non rerum ponderibus examinet. Illorum | 5 |
| fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est, | |
| maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis | |
| quam sepse diligit, aliis nata potius quam | |
| sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe | |
| a sapientia conlocare. Nec vero illis aut voluntas | 13.1 |
| defuit (quae enim iis scribendi alia causa aut quod | |
| omnino consilium fuit?) aut ingenium, quo omnibus | |
| praestiterunt; sed eorum et voluntatem et copiam | |
| causa vicit. Ius enim, de quo quaerimus, civile est | 5 |
| aliquod, naturale nullum; nam si esset, ut calida | |
| et frigida, ut amara et dulcia, sic essent iusta et | |
| iniusta eadem omnibus. | |
| Nunc autem, si quis illo Pacuviano 'invehens | 14.1 |
| alitum anguium curru' multas et varias gentis et | |
| urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat | |
| primum in illa incorrupta maxime gente Aegyptiorum, | |
| quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam | 5 |
| litteris continet, bovem quendam putari deum, quem | |
| Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud | |
| eosdem et cuiusque generis beluas numero con- | |
| secratas deorum; deinde Graeciae, sicut apud nos, de- | |
| lubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae | 10 |
| Persae nefaria putaverunt; eamque unam ob causam | |
| Xerses inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, | |
| quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, | |
| inclusos parietibus contineri nefas esse duceret. Post | 15.1 |
| autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et | |
| Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam infe- | |
| rebat, quod vellet Graeciae fana poenire; quae | |
| ne reficienda quidem Graii putaverunt, ut esset po- | 5 |
| steris ante os documentum Persarum sceleris sem- | |
| piternum. Quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex | |
| Aegypti Busiris, ut Galli, ut Poeni, homines immo- | |
| lare et pium et dis immortalibus gratissumum esse | |
| duxerunt! Vitae vero instituta sic distant, ut Cretes | 10 |
| et Aetoli latrocinari honestum putent, Lacedaemonii | |
| suos omnes agros esse dictitarint, quos spiculo | |
| possent attingere. Athenienses iurare etiam publice | |
| solebant omnem suam esse terram, quae oleam fru- | |
| gesve ferret; Galli turpe esse ducunt frumentum | 15 |
| manu quaerere, itaque armati alienos agros deme- | |
| tunt; nos vero iustissimi homines, qui Transalpi- | 16.1 |
| nas gentis oleam et vitem serere non sinimus, quo | |
| pluris sint nostra oliveta nostraeque vineae; quod | |
| cum faciamus, prudenter facere dicimur, iuste non | |
| dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate | 5 |
| sapientiam. Lycurgus autem, ille legum optumarum | |
| et aequissumi iuris inventor, agros locupletium plebi | |
| ut servitio colendos dedit. | |
| Genera vero si velim iuris, institutorum, morum | 17.1 |
| consuetudinumque describere, non modo in tot genti- | |
| bus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens | |
| mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia | |
| nunc Manilius iura dicat esse de mulierum | 5 |
| legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens di- | |
| cere nondum Voconia lege lata; quae quidem ipsa | |
| lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena | |
| est iniuriae. Cur enim pecuniam non habeat mulier? | |
| cur virgini Vestali sit heres, non sit matri suae? cur | 10 |
| autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. | |
| Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris | |
| milliens salva lege, mea triciens non posset . . . | |
| . . . sanxisset iura nobis, et omnes isdem et | 18.1 |
| iidem non alias aliis uterentur. Quaero autem, si iusti | |
| hominis et si boni est viri parere legibus, quibus? | |
| an quaecumque erunt? At nec inconstantiam virtus | |
| recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena, | 5 |
| non iustitia nostra comprobantur; nihil habet igitur | |
| naturale ius; ex quo illud efficitur, ne iustos quidem | |
| esse natura. An vero in legibus varietatem esse di- | |
| cunt, natura autem viros bonos eam iustitiam se- | |
| qui, quae sit, non eam, quae putetur? esse enim hoc | 10 |
| boni viri et iusti, tribuere id cuique, quod sit quoque | |
| dignum. Ecquid ergo primum mutis tribuemus be- | 19.1 |
| luis? non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, | |
| Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium | |
| condicionem iuris esse denuntiant clamantque inex- | |
| piabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit | 5 |
| animal. Scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus | |
| qui velit . . . | |
| . . . Sunt enim omnes, qui in populum vi- | 23.1 |
| tae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iovis | |
| optimi nomine malunt reges vocari. Cum autem certi | |
| propter divitias aut genus aut aliquas opes rem publi- | |
| cam tenent, est factio, sed vocantur illi optimates. | 5 |
| Si vero populus plurimum potest omniaque eius arbi- | |
| trio reguntur, dicitur illa libertas, est vero licentia. | |
| Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo | |
| ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio | |
| fit inter populum et potentis; ex quo existit | 10 |
| id, quod Scipio laudabat, coniunctum civitatis genus; | |
| etenim iustitiae non natura nec voluntas, sed inbecil- | |
| litas mater est. Nam cum de tribus unum est op- | |
| tandum, aut facere iniuriam nec accipere aut et facere | |
| et accipere aut neutrum, optimum est facere, impune | 15 |
| si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum | |
| digladiari semper tum faciendis, tum accipiendis in- | |
| iuriis. Ita qui primum illud adsequi . . . | |
| Non. 125M, 318M, 534M | |
| Nam cum | 24(fr).1 |
| quaereretur ex eo, quo scelere inpulsus mare haberet | |
| infestum uno myoparone, 'Eodem', inquit, 'quo | |
| tu orbem terrae.' | |
| . . . omni . . . tote. Sapientia iubet | 24.5 |
| aug<e>r<e> opes, amplificare divitias, proferre finis (unde | |
| enim esset illa la<us> in summo<ru>m imperatoru<m> inci<sa> | |
| <moni>m<e>n<ti>s: finis imperii propagavit, nisi aliquid de | |
| alieno accessisset?), imperare quam plurimis, frui vo- | |
| luptatibus, pollere, regnare, dominari; iustitia autem | 10 |
| praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, | |
| suum cuique reddere, s<ac>ra, publica, alie<na> non tan- | |
| gere. Quid igitur efficitur, si sapientiae pa- | |
| reas? divitiae, potestates, opes, honores, imperia, | |
| regna vel privatis vel populis. Sed quoniam de | 15 |
| re publica loquimur, sunt inlustriora, quae publice | |
| fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque, | |
| de populi sapientia dicendum puto. Ut iam omittam | |
| alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno | |
| sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis | 20 |
| terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo om- | |
| nium <maximus factus?> . . . | |
| . . . praeter Arcadas et Atheniensis, qui, credo, | 25.1 |
| timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existe- | |
| ret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex arvis | |
| musculos extitisse. | |
| Ad haec illa dici solent primum ab iis, qui mi- | 26.1 |
| nime sunt in disserendo mali, qui in ea causa eo plus | |
| auctoritatis habent, quia, cum de viro bono quaeritur, | |
| quem apertum et simplicem volumus esse, non sunt | |
| in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi; | 5 |
| negant enim sapientem idcirco virum bonum | |
| esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iu- | |
| stitia delectet, sed quod vacua metu, cura, sollicitudine, | |
| periculo vita bonorum virorum sit, contra autem impro- | |
| bis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper | 10 |
| iis ante oculos iudicia et supplicia versentur; nullum | |
| autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum | |
| praemium tantum, semper ut timeas, semper ut ad- | |
| esse, semper ut impendere aliquam poenam putes, | |
| damna. . . . | 15 |
| Lactant. Div. Inst. 5.12.5 | |
| Quaero, si | 27(fr).1 |
| duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa | |
| iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et | |
| si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sce- | |
| leratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, | 5 |
| qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate | |
| ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille | |
| vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, | |
| effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, extermi- | |
| netur egeat, postremo iure etiam optimo omnibus | 27.10 |
| miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus | |
| laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum | |
| honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique | |
| copiae conferantur, vir denique optimus omnium existi- | |
| matione et dignissimus omni fortuna optima iudice- | 15 |
| tur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum | |
| se esse malit? | |
| Quod in singulis, idem est in populis: nulla est | 28.1 |
| tam stulta civitas, quae non iniuste imperare | |
| malit quam servire iuste. Nec vero longius abibo. | |
| Consul ego quaesivi, cum vos mihi essetis in consilio, | |
| de Numantino foedere. Quis ignorabat Q. Pompeium | 5 |
| fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter, | |
| vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus | |
| consulto ferente, alter acerrime se defendit. Si pu- | |
| dor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec at- | |
| tulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat. | 10 |
| Utrum . . . | |
| Gel. N.A. 1.22.8 | |
| Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle | 32(fr1).1 |
| putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem | |
| huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri | |
| ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id | |
| quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus. | 5 |
| Non. 323M, 324M | |
| sed iuventuti no- | 32(fr2).6 |
| strae minime audiendus; quippe, si ita sensit, ut lo- | |
| quitur, est homo impurus; sin aliter, quod malo, oratio | |
| est tamen immanis. | |
| Lactant. Div. Inst. 6.8.6 | |
| Est quidem | 33(fr).1 |
| vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in | |
| omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium | |
| iubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen ne- | |
| que probos frustra iubet aut vetat nec improbos iu- | 5 |
| bendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas | |
| est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota | |
| abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per | |
| populum solvi hac lege possumus, neque est quaeren- | |
| dus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia | 10 |
| lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed | |
| et omnes gentes et omni tempore una lex et sem- | |
| piterna et immutabilis continebit, unusque erit com- | |
| munis quasi magister et imperator omnium deus, ille | |
| legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non | 15 |
| parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis asperna- | |
| tus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera | |
| supplicia, quae putantur, effugerit. | |
| August. C.D. 22.6 | |
| nullum bellum suscipi a civitate optima | 34(fr1).1 |
| nisi aut pro fide aut pro salute. | |
| Sed his poenis quas etiam stul- | 34(fr2).3 |
| tissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, | |
| elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civi- | 5 |
| tatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a | |
| poena singulos vindicare; debet enim constituta sic | |
| esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus | |
| est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors | |
| non modo necessaria est, verum etiam optanda per- | 10 |
| saepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extingui- | |
| tur, simile est quodam modo, ut parva magnis con- | |
| feramus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat. | |
| Isid. Orig. 18.1.2sq. | |
| Illa iniusta bella sunt, quae sunt | 35(fr1).1 |
| sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut pro- | |
| pulsandorum hostium causam bellum geri iustum | |
| nullum potest. | |
| Nullum bellum iustum habetur nisi denun- | 35(fr2).5 |
| tiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus. | |
| Non. 498M | |
| Noster autem po- | 35(fr3).7 |
| pulus sociis defendendis terrarum iam omnium poti- | |
| tus est. | |
| August. C.D. 19.21 | |
| Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio | 36(fr).1 |
| libidini ceterisque vitiosis animi partibus? | |
| August. c. Iul. 4.12.61 | |
| An | 37(fr1).1 |
| non cernimus optimo cuique dominatum ab | |
| ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum? | |
| Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio | |
| libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi | 5 |
| partibus? | |
| Sed et impe- | 37(fr2).7 |
| randi et serviendi sunt dissimilitudines cogno- | |
| scendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, | |
| dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis | 10 |
| aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, | |
| quod eam coërcet et frangit, sic regum, sic impera- | |
| torum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum | |
| imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus ani- | |
| mus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars | 15 |
| animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbe- | |
| cillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut pertur- | |
| bationes ceteras. | |
| August. C.D. 14.23 | |
| ut filiis imperari | 37(fr3).19 |
| corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitio- | 20 |
| sas vero animi partes ut servos asperiore imperio | |
| coërceri? | |
| Non. 109M | |
| Est enim genus | 37(fr4).23 |
| iniustae servitutis, cum ii sunt alterius, qui sui pos- | |
| sunt esse; cum autem ii famulantur . . . | 25 |
| Prisc. GL 2.399K | |
| in quibus adsentior sollicitam | 39(fr).1 |
| et periculosam iustitiam non esse sapientis. | |
| Lactant. Div. Inst. 5.18.4 | |
| Vult plane virtus honorem, nec est virtutis | 40(fr1).1 |
| ulla alia merces. . . . Quam tamen illa | |
| accipit facile, exigit non acerbe. . . . | |
| Huic tu viro quas divitias | |
| obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat | 5 |
| humana, sua bona divina iudicat. . . . | |
| Sed si aut ingrati universi aut | |
| invidi multi aut inimici potentes suis virtutem | |
| praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis | |
| oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. | 10 |
| August. C.D. 22.4 | |
| Quorum non corpora sunt in | 40(fr2).11 |
| caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id, | |
| quod esset e terra, nisi in terra maneret. | |
| Non. 125M | |
| Numquam viri | 40(fr3).14 |
| fortissimi fortitudinis, inpigritatis, patientiae . . . | 15 |
| Non. 132M | |
| Pyrrhi videlicet lar- | 40(fr4).16 |
| gitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt. | |
| Non. 522M, 68M | |
| Cuius etiam focum | 40(fr5).18 |
| Cato ille noster, cum venerat ad se in Sabinos, ut ex | |
| ipso audiebamus, visere solebat, apud quem sedens | 20 |
| ille Samnitium, quondam hostium, tum iam clientium | |
| suorum, dona repudiaverat. | |
| . . . Asia Ti. Gracchus, perseveravit in civi- | 41.1 |
| bus, sociorum nominisque Latini iura neglexit ac foe- | |
| dera. Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit | |
| latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit, | |
| ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore te- | 5 |
| neantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum | |
| fere est, tamen de posteris nostris et de illa immor- | |
| talitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse per- | |
| petua, si patriis viveretur institutis et moribus. | |
| Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant, | 42.1 |
| significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen | |
| praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: | |
| Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita de- | |
| fendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam, | 5 |
| collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus ante- | |
| ponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quem- | |
| quam aut sua<vitate>. . . . | |
| Non. 262M | |
| duas sibi res, quo | 42(fr1).9 |
| minus in vulgus et in foro diceret, confidentiam et | 10 |
| vocem, defuisse . . . | |
| Sch. Iuvenal. Sat. 6.480 | |
| inclusorum | 42(fr2).12 |
| hominum gemitu mugiebat taurus. | |
| . . . reportare. Ergo illam rem populi, id | 43.1 |
| est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate | |
| unius oppressi essent universi, neque esset unum vin- | |
| culum iuris nec consensus ac societas coetus, quod | |
| est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa | 5 |
| praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, | |
| omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, por- | |
| tus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines in- | |
| fusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo | |
| magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res | 10 |
| publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse. | |
| Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri di- | |
| cebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane | |
| nullam esse rem publicam. | |
| Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam, | 44.1 |
| quo pergat oratio. S. Vides igitur ne illam quidem, | |
| quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici | |
| rem publicam. L. Sic plane iudico. S. Et rec- | |
| tissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Athenien- | 5 |
| sium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum | |
| bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt? | |
| num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara | |
| oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea | |
| nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Pi- | 10 |
| raeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime | |
| vero, Laelius, quoniam quidem populi res non | |
| erat. S. Quid? cum decemviri Romae sine provoca- | |
| tione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset | |
| ipsa libertas? L. Populi nulla res erat, immo vero | 15 |
| id populus egit, ut rem suam recuperaret. | |
| S. Venio nunc ad tertium genus illud, in quo esse | 45.1 |
| videbuntur fortasse angustiae. Cum per populum agi | |
| dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum, de | |
| quocumque volt, supplicium sumit multitudo, cum | |
| agunt, rapiunt, tenent, dissipant, quae volunt, | 5 |
| pot<esne> tum, Laeli, negare rem <esse> illam p<ub>licam? | |
| cum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse | |
| rem volumus rem publicam. Tum Laelius: Ac nullam | |
| quidem citius negav<e>rim <esse> rem publicam, quam | |
| istam, quae tota ....... p.pu......... ni.s.ls.. | 10 |
| ..... mo.....obis non placu<it> Syracusis fuisse rem | |
| publicam neq<ue> Agrigenti neq<ue> Athenis, cum es<se>nt | |
| tyranni, ne<c> hic, cum decemviri; ne<c> video, | |
| qui magis in multitudinis dominatu rei publicae no- | |
| men appareat, quia primum mihi populus non est, ut | 15 |
| tu optime definisti, Scipio, nisi qui consensu iuris | |
| continet<u>r, sed est tam tyrannus iste conventus, quam | |
| si esset unus, hoc etiam taetrior, quia nihil ista, quae | |
| populi speciem et nomen imitatur, immanius belua | |
| est. Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus | 20 |
| in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam . . . | |
| . . . dici possint, cur illa sit res publica res- | 46.1 |
| que populi, quae sunt dicta de regno. Et multo etiam | |
| magis, inquit Mummius; nam in regem potius cadit | |
| domini similitudo, quod est unus; plur<es> vero boni in | |
| qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa | 5 |
| beatius. Sed tamen vel regnum malo quam liberum | |
| populum; id enim tibi restat genus vitiosissumae rei | |
| publicae tertium. | |
| Hic Scipio: Adgnosco, inquit, tuum morem istum, | 47.1 |
| Spuri, aversum a ratione populi; et quamquam | |
| potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen ad- | |
| sentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit | |
| probandum minus. Illud tamen non adsentior tibi, | 5 |
| praestare regi optimates; si enim sapientia est, quae | |
| gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in | |
| unone sit an in pluribus? Sed errore quodam falli- | |
| mur ita disputando; cum enim optumates appellantur, | |
| nihil potest videri praestabilius; quid enim | 10 |
| optumo melius cogitari potest? cum autem regis est | |
| facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos | |
| autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de | |
| ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Ro- | |
| mulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse | 15 |
| non tam illius te rei publicae paenitebit. M. Quam | 48.1 |
| igitur relinquis populari rei publicae laudem? S. Tum | |
| ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos | |
| nuper fuimus una, nullane videtur esse res | |
| publica? M. Mihi vero videtur, et minime quidem | 5 |
| vituperanda. S. Recte dicis; sed, si meministi, omnes | |
| erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudines- | |
| que habebant, quibus mensibus populari munere fun- | |
| gerentur, quibus senatorio; utrobique autem conven- | |
| ticium accipiebant, et in theatro et in curia res capi- | 10 |
| talis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum po- | |
| terat tantique erat, quanti multitudo, <senatus> . . . |