| LIBRI III DE RE PUBLICA | |
| FRAGMENTA INCERTAE SEDIS | |
| Non. 301M | |
| Est | 3(fr).1.1 |
| igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, | |
| quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur. | |
| Non. 364M | |
| Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid | 2.1 |
| se putent esse facturos. | |
| Non. 431M | |
| Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et | 3.1 |
| magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium re- | |
| rum inportaverunt in Graeciam. | |
| Sch. Iuvenal. Sat. 10.362 | |
| Sardanapallus ille vitiis multo | 4.1 |
| quam nomine ipso deformior. | |
| Prisc. GL 2.255K | |
| nisi si | 5.1 |
| quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. | |
| Quis enim est Athos aut Olympus tantus? |