| LIBER QUARTUS | |
| Non. 500M | |
| Atque ipsa mens ea, | 4.1(fr1).1 |
| quae futura videt, praeterita meminit. | |
| Lactant. Div. Inst. 5.11.2 | |
| Etenim, si nemo est | 1(fr2).3 |
| quin emori malit quam converti in aliquam figuram | |
| bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto | 5 |
| est miserius in hominis figura animo esse efferato! | |
| Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est | |
| animus corpore. | |
| August. c. Iul. 5.12.59 | |
| se non putare idem esse | 1(fr3).9 |
| arietis et P. Africani bonum. | 10 |
| Non. 234M | |
| eademque obiectu suo | 1(fr4).11 |
| umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum | |
| aptam, tum ad laborum quietem. | |
| Non. 343M | |
| Cumque autumno | 1(fr5).14 |
| terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad | 15 |
| †concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia miti- | |
| gaverit, alia torruerit. | |
| Non. 159M | |
| cum adhibent in | 1(fr6).18 |
| pecuda pastores. | |
| . . . gratiam. Quam commode ordines di- | 2.1 |
| scripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia | |
| sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc | |
| utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem | |
| quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum. | 5 |
| Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapien- | 3.1 |
| ter ad illam civium beate et honeste vivendi societa- | |
| tem; ea est enim prima causa coëundi, et id | |
| hominibus effici ex re publica debet partim institutis, | |
| alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, | 5 |
| de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua | |
| una Polybius noster hospes nostrorum institutorum | |
| neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam | |
| legibus aut publice expositam aut unam omnium esse | |
| voluerunt. Nam . . . | 10 |
| Serv. A. 5.546 | |
| ad militiam euntibus | 3(fr1).11 |
| dari solitos esse custodes, a quibus primo anno re- | |
| gantur. | |
| Non. 20M | |
| non modo ut Spar- | 3(fr2).14 |
| tae, rapere ubi pueri et clepere discunt. | 15 |
| Serv. A. 10.325 | |
| opprobrio fuisse adulescentibus, si | 3(fr3).16 |
| amatores non haberent. | |
| . . . nudari puberem. Ita sunt alte repetita | 4.1 |
| quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis | |
| vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam | |
| levis epheborum illa militia! quam contrectationes et | |
| amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Theba- | 5 |
| nos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam | |
| permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii | |
| ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum | |
| praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod | |
| excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt | 10 |
| palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego, | |
| Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis, | |
| cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone | |
| luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum . . . | |
| Non. 362M | |
| et noster Plato | 5(fr1).1 |
| magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet | |
| esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem | |
| ullam queat dicere. | |
| Non. 308M | |
| Ego vero eodem, | 5(fr2).5 |
| quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum | |
| unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit. | |
| Non. 24M | |
| Censoris iudicium | 6(fr1).1 |
| nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut | |
| omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, | |
| animadversio illa ignominia dicta est. | |
| Non. 423M | |
| Horum †in severitatem | 6(fr2).5 |
| dicitur inhorruisse primum civitas. | |
| Non. 499M | |
| Nec vero mulieri- | 6(fr3).7 |
| bus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari | |
| solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxori- | |
| bus. | 10 |
| Non. 5M | |
| Ita magnam habet | 6(fr4).11 |
| vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mu- | |
| lieres. | |
| Non. 306M | |
| Atque etiam si | 6(fr5).14 |
| qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. | 15 |
| Non. 23M | |
| Itaque a petendo | 6(fr6).16 |
| petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas | |
| nominata est. | |
| Non. 24M | |
| Nolo enim eundem | 7(fr1).1 |
| populum imperatorem et portitorem esse terrarum. | |
| Optimum autem et in privatis familiis et in re pu- | |
| blica vectigal duco esse parsimoniam. | |
| Fides enim nomen ipsum mihi | 7(fr2).5 |
| videtur habere, cum fit, quod dicitur. | |
| Non. 194M | |
| In cive excelso atque | 7(fr3).7 |
| homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem | |
| †meam esse levitatis. | |
| Non. 430M sq. | |
| Admiror, nec re- | 8(fr1).1 |
| rum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iur- | |
| gant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimi- | |
| corum, iurgium dicitur. . . . Iurgare igitur | |
| lex putat inter se vicinos, non litigare. | 5 |
| Non. 174M | |
| eosdem terminos | 8(fr2).6 |
| hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sancti- | |
| tudo sepulturae. | |
| Non. 293M | |
| quod insepultos | 8(fr3).9 |
| reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis | 10 |
| excipere non potuissent, innocentes necaverint. | |
| Non. 519M | |
| nec in hac dissen- | 8(fr4).12 |
| sione suscepi populi causam, sed bonorum. | |
| Prisc. GL 3.76K | |
| Non enim facile valenti | 8(fr5).14 |
| populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut pa- | 15 |
| rum. | |
| Non. 469M | |
| Cui quidem utinam | 8(fr6).17 |
| vere fideliter †abundiente auguraverim. | |
| August. C.D. 2.14ext. | |
| Ad quos cum accessit clamor et ad- | 9(fr).1 |
| probatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis | |
| magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt | |
| metus, quas inflammant cupiditates! | |
| August. C.D. 2.13 | |
| Cum artem | 10(fr).1 |
| ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus | |
| id hominum non modo honore civium reliquorum ca- | |
| rere, sed etiam tribu moveri notatione censoria vo- | |
| luerunt. | 5 |
| August. C.D. 2.9 | |
| Numquam comoediae, nisi consuetudo | 11(fr).1 |
| vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. | |
| . . . quem illa non adtigit vel potius quem | |
| non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines | |
| inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophon- | 5 |
| tem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius | |
| modi cives a censore melius est quam a poëta notari; | |
| sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctori- | |
| tate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari | |
| versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam | 10 |
| si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio | |
| et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male | |
| dicere. . . . | |
| Nostrae contra duo | 12(fr).1 |
| decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, | |
| in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis | |
| occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam | |
| faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim | 5 |
| magistratuum, disceptationibus legitimis propositam | |
| vitam, non poëtarum ingeniis, habere debemus nec | |
| probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et | |
| iudicio defendere. | |
| . . . veteribus displicuisse | 10 |
| Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum ho- | |
| minem vel vituperari. | |
| August. C.D. 2.11 | |
| Aeschines Atheniensis, vir | 13(fr).1 |
| eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, | |
| rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum | |
| item actorem, maximis de rebus pacis et belli lega- | |
| tum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. | 5 |