| LIBER QUINTUS | |
| August. C.D. 2.21, Non. 417M | |
| Moribus antiquis res stat Romana virisque, | 5.1(fr).1 |
| quem quidem ille versum vel brevitate vel | |
| veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effa- | |
| tus videtur. Nam neque viri, nisi ita morata civitas | |
| fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fun- | 5 |
| dare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam | |
| fuse lateque imperantem rem publicam. Itaque ante | |
| nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes | |
| viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum in- | |
| stituta retinebant excellentes viri. Nostra vero aetas | 2(fr).1 |
| cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, | |
| sed iam evanescentem vetustate, non modo eam co- | |
| loribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed | |
| ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et ex- | 5 |
| trema tamquam liniamenta servaret. Quid enim ma- | |
| net ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare | |
| Romanam? quos ita oblivione obsoletos videmus, ut | |
| non modo non colantur, sed iam ignorentur. Nam de | |
| viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt viro- | 10 |
| rum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda | |
| ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam | |
| modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu | |
| aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero | |
| iam pridem amisimus. | 15 |
| <nihil esse tam> regale quam explanationem | 3.1 |
| aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius | |
| privati petere solebant a regibus, ob easque causas | |
| agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes de- | |
| finiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine | 5 |
| regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii | |
| cura a populorum rebus abduceret. Nec vero quis- | |
| quam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed | |
| omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi | |
| quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc | 10 |
| morem veterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc | |
| quoque munere fungebantur, magnam tamen partem | |
| bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem | |
| diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religio- | |
| nis fuit, qui legum etiam scriptor fuisset, quas scitis | 15 |
| extare, quod quidem huius civis proprium, de quo | |
| agimus. . . . | |
| Non. 497M | |
| sed tamen ut bono | 4(fr).1 |
| patri familias colendi, aedificandi, ratiocinandi quidam | |
| usus opus est. | |
| . . . <ra>dicum seminumque cognoscere num | 5.1 |
| te offendet? M. Nihil, si modo opus extabit. S. Num | |
| id studium censes esse vilici? M. Minime; quippe | |
| cum agri culturam saepissime opera deficiat. S. Ergo, | |
| ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, | 5 |
| uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi | |
| utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane | |
| iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum uti- | |
| que perspexerit, sed se responsitando et lecti- | |
| tando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare | 10 |
| rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, | |
| summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo | |
| potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gu- | |
| bernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad | |
| artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit. | 15 |
| Illud autem videbit hic vir . . . | |
| . . . <civi>tatibus, in quibus expetunt laudem | 6.1 |
| optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus. Nec | |
| vero tam metu poenaque terrentur, quae est consti- | |
| tuta legibus, quam verecundia, quam natura homini | |
| dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timo- | 5 |
| rem. Hanc ille rector rerum publicarum auxit opi- | |
| nionibus perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor | |
| civis non minus a delictis arceret quam metus. Atque | |
| haec quidem ad laudem pertinent, quae dici | |
| latius uberiusque potuerunt. | 10 |
| Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio | 7.1 |
| est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium | |
| deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et | |
| communibus commodis et suis uterentur, nec bene | |
| vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam | 5 |
| civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum | |
| mihi videri solet, quae sit tanta doc . . . | |
| Cic. Att. 8.11.1 | |
| Ut enim | 8(fr1).1 |
| gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori | |
| victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium | |
| vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, | |
| gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis | 5 |
| maximi inter homines atque optimi illum esse per- | |
| fectorem volo. | |
| August. epist. 104.7 | |
| Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant | 8(fr2).8 |
| patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat | |
| quam voluntati? | 10 |
| August. C.D. 5.13 | |
| alendum esse | 9(fr1).1 |
| gloria . . . maiores suos multa | |
| mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. | |
| P. Pictav. Bibl. Lugd. 22.824 | |
| prin- | 9(fr2).4 |
| cipem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare | 5 |
| rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi | |
| exhiberetur. | |
| Non. 233M | |
| Tum virtute, labore, | 9(fr3).8 |
| industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis | |
| animose ferox natura illum nescio quo . . . | 10 |
| Non. 201M | |
| quae virtus fortitudo | 9(fr4).11 |
| vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis doloris- | |
| que magna contemptio. | |
| Non. 337M | |
| Marcellus ut acer et | 10(fr1).1 |
| pugnax, Maximus ut consideratus et lentus. | |
| Char. GL 1.139K | |
| orbi terrarum comprehensos . . . | 10(fr2).3 |
| Non. 37M | |
| quod molestiis se- | 10(fr3).4 |
| nectutis suae vestras familias impertire posset. | 5 |
| Gel. N.A. 12.2.6 sq. | |
| ut Menelao Laconi | 11(fr1).1 |
| quaedam fuit suaviloquens iucunditas . . . | |
| breviloquentiam in dicendo colat. | |
| Amm. Marc. 30.4.10 | |
| Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re pu- | 11(fr2).4 |
| blica quam suffragium, quam sententia, non intellego, | 5 |
| cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui | |
| eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus | |
| mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio | |
| iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere puden- | |
| tem nemo potest, dicendo potest. | 10 |
| Non. 521M | |
| Quae cum Scipio | 11(fr3).11 |
| dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio | |
| †quorum rhetorum inbutus . . . | |
| C.anon.Verg.G. I, 2.348Band. | |
| tum in optimam se- | 11(fr4).14 |
| getem praeclara essent sparsa semina. | 15 |