| LIBER SEXTUS | |
| Non. 42M | |
| Totam igitur ex- | 6.1(fr1).1 |
| pectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen | |
| hoc nacta est ex providendo. | |
| Non. 256M | |
| Quam ob rem se | 1(fr2).4 |
| comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, | 5 |
| quae statum civitatis permovent, semper armatus. | |
| Non. 25M, Serv. A. 1.149 | |
| Eaque dissensio civium, quod | 1(fr3).7 |
| seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. | |
| Non. 519M | |
| Et vero in dissen- | 1(fr4).9 |
| sione civili, cum boni plus quam multi valent, expen- | 10 |
| dendos civis, non numerandos puto. | |
| Non. 424M | |
| Graves enim do- | 1(fr5).12 |
| minae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt | |
| atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo | |
| modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos | 15 |
| inlecebris suis incenderunt. | |
| Non. 492M | |
| qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam | 1(fr6).17 |
| ferociam. | |
| Gel. N.A. 7.16.11, Non. 290M | |
| Quod | 2(fr1).1 |
| quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae | |
| essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam | |
| Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur. | |
| Non. 409M | |
| Qui †numero op- | 2(fr2).5 |
| tumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis | |
| suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. | |
| Non. 501M | |
| ut, quem ad mo- | 2(fr3).1 |
| dum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum | |
| cum palliis conchylio tinctis descenderent. | |
| Non. 517M | |
| in his, ut memi- | 2(fr4).10 |
| nistis, concursu levissimae multitudinis et aere con- | |
| gesto funus desubito esset ornatum. | |
| Non. 512M, Prisc. GL 3.70K | |
| Firmiter enim ma- | 2(fr5).13 |
| iores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt. | |
| Non. 398M | |
| Oratio Laelii, quam | 2(fr6).15 |
| omnes habemus in manibus, quam simpuvia ponti- | |
| ficum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is | |
| scribit, capudines. | |
| Eulog. somn. Scip. 401Or. | |
| . . . qui | 3(fr).1 |
| rogo impositus revixisset multaque de inferis | |
| secreta narrasset . . . | |
| haec, quae | |
| de animae immortalitate dicerentur caeloque, <non> | 5 |
| somniantium philosophorum esse commenta nec fabu- | |
| las incredibiles, quas Epicurei derident, sed pruden- | |
| tium coniecturas. | |
| August. C.D. 22.28 | |
| ut eum lusisse | 4(fr).1 |
| potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere | |
| voluisse. | |
| Macr. Sat. 1.4.2sq. | |
| Sed | 8(fr).1 |
| quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egre- | |
| giorum amplissimum virtutis est praemium, tamen | |
| illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec | |
| triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quae- | 5 |
| dam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae | |
| tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Pati- | |
| mini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus . . . | |
| SOMNIUM | |
| Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad | 9.1 |
| quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil | |
| mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem | |
| regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. | |
| Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit | 5 |
| aliquantoque post suspexit ad caelum et: Grates, in- | |
| quit, tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, | |
| quod, ante quam ex hac vita migro, conspicio in meo | |
| regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego | |
| nomine ipso recreor; itaque numquam ex animo meo | 10 |
| discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria. | |
| Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re | |
| publica percontatus est, multisque verbis ultro citro- | |
| que habitis ille nobis consumptus est dies. | |
| Post autem apparatu regio accepti sermonem in | 10.1 |
| multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de | |
| Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, | |
| sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum dis- | |
| cessimus, me et de via fessum, et qui ad multam | 5 |
| noctem vigilassem, artior quam solebat somnus com- | |
| plexus est. Hic mihi (credo equidem ex hoc, quod | |
| eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes sermones- | |
| que nostri pariant aliquid in somno tale, quale de | |
| Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime | 10 |
| vigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se osten- | |
| dit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex | |
| ipso erat notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, | |
| sed ille: Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, | |
| et, quae dicam, trade memoriae. | 15 |
| Videsne illam urbem, quae parere populo Romano | 11.1 |
| coacta per me renovat pristina bella nec potest qui- | |
| escere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et | |
| pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad | |
| quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc | 5 |
| hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi | |
| per te partum, quod habes adhuc a nobis heredita- | |
| rium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum | |
| egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, | |
| Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul ab- | 10 |
| sens bellumque maximum conficies, Numantiam ex- | |
| cindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus, | |
| offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei. | |
| Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen | 12.1 |
| animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis an- | |
| cipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas | |
| tua septenos octiens solis anfractus reditusque con- | |
| verterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus | 5 |
| alter altera de causa habetur, circuitu naturali sum- | |
| mam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in | |
| tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te | |
| omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris | |
| unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dic- | 10 |
| tator rem publicam constituas oportet, si impias pro- | |
| pinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset | |
| Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter | |
| arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno | |
| excitetis, et parumper audite cetera. | 15 |
| Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem | 13.1 |
| publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conserva- | |
| verint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo de- | |
| finitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; | |
| nihil est enim illi principi deo, qui omnem mun- | 5 |
| dum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam | |
| concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates | |
| appellantur; harum rectores et conservatores hinc pro- | |
| fecti huc revertuntur. | |
| Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu | 14.1 |
| quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne | |
| ipse et Paulus pater et alii, quos nos extinctos arbi- | |
| traremur. Immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corpo- | |
| rum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra | 5 |
| vero, quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad | |
| te venientem Paulum patrem? Quem ut vidi, equi- | |
| dem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus | |
| atque osculans flere prohibebat. | |
| Atque ego ut primum fletu represso loqui posse | 15.1 |
| coepi, Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, | |
| quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid | |
| moror in terris? quin huc ad vos venire propero? | |
| Non est ita, inquit ille. Nisi enim deus is, cuius hoc | 5 |
| templum est omne, quod conspicis, istis te corporis | |
| custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. | |
| Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur | |
| illum globum, quem in hoc templo medium vides, | |
| quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis | 10 |
| sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, | |
| quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, | |
| circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. | |
| Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus ani- | |
| mus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo | 15 |
| ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, | |
| ne munus humanum adsignatum a deo defugisse vi- | |
| deamini. Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, | 16.1 |
| qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum | |
| magna in parentibus et propinquis, tum in patria | |
| maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc | |
| coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati | 5 |
| illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is | |
| splendidissimo candore inter flammas circus elucens) | |
| quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nun- | |
| cupatis; ex quo omnia mihi contemplanti praeclara | |
| cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stel- | 10 |
| lae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae ma- | |
| gnitudines omnium, quas esse numquam suspicati su- | |
| mus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, | |
| citima <a> terris luce lucebat aliena. Stellarum autem | |
| globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa | 15 |
| terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, | |
| quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret. | |
| Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africa- | 17.1 |
| nus, quousque humi defixa tua mens erit? Nonne | |
| aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbi- | |
| bus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum | |
| unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes com- | 5 |
| plectitur, summus ipse deus arcens et continens ce- | |
| teros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stella- | |
| rum cursus sempiterni; cui subiecti sunt septem, qui | |
| versantur retro contrario motu atque caelum; ex | |
| quibus unum globum possidet illa, quam in terris | 10 |
| Saturniam nominant. Deinde est hominum generi | |
| prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; | |
| tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dici- | |
| tis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, | |
| dux et princeps et moderator luminum reliquorum, | 15 |
| mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut | |
| cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites | |
| consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in | |
| infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur. | |
| Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum | 20 |
| praeter animos munere deorum hominum generi da- | |
| tos, supra lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae | |
| est media et nona, tellus, neque movetur et infima | |
| est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera. | |
| Quae cum intuerer stupens, ut me recepi, Quid? | 18.1 |
| hic, inquam, quis est, qui conplet aures meas tan- | |
| tus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui | |
| intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata | |
| parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum or- | 5 |
| bium efficitur et acuta cum gravibus temperans va- | |
| rios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio | |
| tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema | |
| ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. | |
| Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, | 10 |
| cuius conversio est concitatior, acuto et excitato mo- | |
| vetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque in- | |
| fimus; nam terra nona inmobilis manens una sede | |
| semper haeret complexa medium mundi locum. Illi | |
| autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, | 15 |
| septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui nu- | |
| merus rerum omnium fere nodus est; quod docti ho- | |
| mines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi | |
| reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus | |
| ingeniis in vita humana divina studia coluerunt. Hoc | 19.1 |
| sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est | |
| ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, | |
| quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis | |
| montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter | 5 |
| magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero | |
| tantus est totius mundi incitatissima conversione so- | |
| nitus, ut eum aures hominum capere non possint, | |
| sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis | |
| acies vestra sensusque vincitur. Haec ego admirans | 10 |
| referebam tamen oculos ad terram identidem. | |
| Tum Africanus: Sentio, inquit, te sedem etiam | 20.1 |
| nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi | |
| parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spec- | |
| tato, illa humana contemnito. Tu enim quam cele- | |
| britatem sermonis hominum aut quam expetendam | 5 |
| consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris | |
| et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi | |
| habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque, qui | |
| incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut | |
| nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed | 10 |
| partim obliquos, partim transversos, partim etiam ad- | |
| versos stare vobis; a quibus expectare gloriam certe | |
| nullam potestis. | |
| Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redi- | 21.1 |
| mitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime | |
| inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque | |
| parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem | |
| illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt | 5 |
| habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, | |
| adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum ge- | |
| nus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem inco- | |
| litis, cerne quam tenui vos parte contingat. Omnis | |
| enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, | 10 |
| lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa | |
| illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Ocea- | |
| num appellatis in terris, qui tamen tanto nomine | |
| quam sit parvus, vides. Ex his ipsis cultis notisque | 22.1 |
| terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel | |
| Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel | |
| illum Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut | |
| obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus | 5 |
| tuum nomen audiet? quibus amputatis cernis profecto | |
| quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit. Ipsi | |
| autem, qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu? | |
| Quin etiam si cupiat proles illa futurorum ho- | 23.1 |
| minum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a pa- | |
| tribus acceptas posteris prodere, tamen propter elu- | |
| viones exustionesque terrarum, quas accidere tempore | |
| certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diu- | 5 |
| turnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid autem | |
| interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore | |
| de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante nati sunt? | |
| qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri, prae- | 24.1 |
| sertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen | |
| nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi | |
| possit. Homines enim populariter annum tantum modo | |
| solis, id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem | 5 |
| ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra | |
| redierint eandemque totius caeli discriptionem longis | |
| intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus | |
| appellari potest; in quo vix dicere audeo quam multa | |
| hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere | 10 |
| sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli ani- | |
| mus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab | |
| eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, | |
| tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis | |
| expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum | 15 |
| vicesimam partem scito esse conversam. | |
| Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, | 25.1 |
| in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, | |
| quanti tandem est ista hominum gloria, quae perti- | |
| nere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur | |
| alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam | 5 |
| domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris | |
| nec in praemiis humanis spem posueris rerum tua- | |
| rum; suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad | |
| verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, | |
| sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et an- | 10 |
| gustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam | |
| de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et | |
| oblivione posteritatis extinguitur. | |
| Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, | 26.1 |
| siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli | |
| aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus | |
| patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen | |
| tanto praemio exposito enitar multo vigilantius. Et | 5 |
| ille: Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mor- | |
| talem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma | |
| ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non | |
| ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te | |
| igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui | 10 |
| sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et | |
| moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, | |
| quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mun- | |
| dum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, | |
| sic fragile corpus animus sempiternus movet. | 15 |
| Nam quod semper movetur, aeternum est; quod | 27.1 |
| autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur | |
| aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem ha- | |
| beat necesse est. Solum igitur, quod sese movet, | |
| quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri | 5 |
| quidem desinit; quin etiam ceteris, quae moventur, | |
| hic fons, hoc principium est movendi. Principii autem | |
| nulla est origo; nam ex principio oriuntur omnia, | |
| ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim | |
| esset id principium, quod gigneretur aliunde; quodsi | 10 |
| numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam | |
| principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur | |
| nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio | |
| oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, | |
| quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest | 15 |
| nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura | |
| et consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, | |
| qua a primo inpulsa moveatur. | |
| Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se | 28.1 |
| ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse | |
| tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu | |
| agitatur externo; quod autem est animal, id motu | |
| cietur interiore et suo; nam haec est propria natura | 5 |
| animi atque vis; quae si est una ex omnibus, quae | |
| sese moveat, neque nata certe est et aeterna est. | |
| Hanc tu exerce optimis in rebus! sunt autem optimae | 29.1 |
| curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus | |
| animus velocius in hanc sedem et domum suam per- | |
| volabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit in- | |
| clusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra | 5 |
| erunt, contemplans quam maxime se a corpore abs- | |
| trahet. Namque eorum animi, qui se corporis volup- | |
| tatibus dediderunt earumque se quasi ministros prae- | |
| buerunt inpulsuque libidinum voluptatibus oboedien- | |
| tium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus | 10 |
| elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in | |
| locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur. Ille | |
| discessit; ego somno solutus sum. |