| DE LEGIBVS | |
| LIBER PRIMVS | |
| Atticvs Lucus quidem ille et haec | 1.1.1 |
| Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus | |
| in Mario: si enim manet illa quercus, haec est pro- | |
| fecto; etenim est sane uetus. | |
| Qvintvs Manet uero, Attice noster, et semper | 5 |
| manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agri- | |
| colae cultu stirps tam diuturna quam poetae uersu | |
| seminari potest. | |
| Atticvs Quo tandem modo, Quinte? Aut quale | |
| est istuc quod poetae serunt? Mihi enim uideris | 10 |
| fratrem laudando suffragari tibi. | |
| Qvintvs Sit ita sane; uerum tamen | 2.1 |
| dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco | |
| non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scae- | |
| uola de fratris mei Mario, | |
| canescet saeclis innumerabilibus, | 5 |
| nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam | |
| tenere potuerunt, aut quam Homericus Vlixes Deli | |
| se proceram et teneram palmam uidisse dixit, hodie | |
| monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius | |
| commemoratione manent quam natura stare potue- | 10 |
| runt. Quare glandifera illa quercus, ex qua olim | |
| euolauit | |
| nuntia fulua Iouis miranda uisa figura, | |
| nunc sit haec. Sed cum eam tempestas uetustasue | |
| consumpserit, tamen erit his in locis quercus quam | 15 |
| Marianam quercum uoca<bu>nt. |