| Atticvs Non dubito id quidem. Sed hoc | 1.3.1 |
| iam non ex te, Quinte, quaero, uerum ex ipso poeta, | |
| tuine uersus hanc quercum seuerint, an ita factum de | |
| Mario, ut scribis, acceperis. | |
| Marcvs Respondebo tibi equidem, sed non ante | 5 |
| quam mihi tu ipse responderis, Attice, certen <non> | |
| longe a tuis aedibus inambulans post excessum suum | |
| Romulus Proculo Iulio dixerit se deum esse et Quiri- | |
| num uocari templumque sibi dedicari in eo loco | |
| iusserit, et uerumne sit <ut> Athenis non longe item a | 10 |
| tua illa antiqua domo Orithyiam Aquilo sustulerit; | |
| sic enim est traditum. | |
| Atticvs Quorsum tandem aut cur ista | 4.1 |
| quaeris? | |
| Marcvs Nihil sane, nisi ne nimis diligenter | |
| inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita. | |
| Atticvs Atqui multa quaeruntur in Mario | 5 |
| fictane an uera sint, et a nonnullis quod et in recenti | |
| memoria et in Arpinati homine uers<atur>, ueritas a | |
| te postulatur. | |
| Marcvs Et mehercule ego me cupio non men- | |
| dacem putari, sed tamen nonnulli isti, Tite noster, | 10 |
| faciunt imperite, qui in isto periculo non ut a poeta | |
| sed ut a teste ueritatem exigant, nec dubito quin | |
| idem et cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila | |
| Tarquinio apicem impositum putent. | |
| Qvintvs Intellego te, frater, alias in his- | 5.1 |
| toria leges obseruandas putare, alias in poemate. | |
| Marcvs Quippe cum in illa ad ueritatem, | |
| Quinte, <quaeque> referantur, in hoc ad delectationem | |
| pleraque; quamquam et apud Herodotum patrem | 5 |
| historiae et apud Theopompum sunt innumerabiles | |
| fabulae. |