| Atticvs Teneo quam optabam occasionem | 1.5.8 |
| neque omittam. | |
| Marcvs Quam tandem, Tite? | 10 |
| Atticvs Postulatur a te iam diu uel flagitatur | |
| potius historia. Sic enim putant, te illam tractante | |
| effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil | |
| cedamus. Atque ut audias quid ego ipse sentiam, | |
| non solum mihi uideris eorum studiis qui [tuis] litteris | 15 |
| delectantur, sed etiam patriae debere hoc munus, ut | |
| ea quae salua per te est, per te eundem sit ornata. | |
| Abest enim historia litteris nostris, ut et ipse intel- | |
| lego et ex te persaepe audio. Potes autem tu profecto | |
| satis facere in ea, quippe cum sit opus, ut tibi quidem | 20 |
| uideri solet, unum hoc oratorium maxime. | |
| Quam | 6.1 |
| ob rem adgredere, quaesumus, et sume ad hanc rem | |
| tempus, quae est a nostris hominibus adhuc aut igno- | |
| rata aut relicta. Nam post annalis pontificum maxi- | |
| morum, quibus nihil potest esse iucundius, si aut ad | 5 |
| Fabium aut ad eum qui tibi semper in ore est Cato- | |
| nem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Venno- | |
| nium uenias, quamquam ex his alius alio plus habet | |
| uirium, tamen quid tam exile quam isti omnes? | |
| Fannii autem aetati coniunctus <Coelius Anti>pater | 10 |
| paulo inflauit uehementius, habuitque uires agrestis | |
| ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, | |
| sed tamen admonere reliquos potuit ut adcuratius | |
| scriberent. Ecce autem successere huic <G>elli<us>, | |
| Clodius, Asellio, nihil ad Coelium, sed potius ad anti- | 15 |
| quorum languorem et inscitiam. | |
| Nam quid | 7.1 |
| Macrum numerem? Cuius loquacitas habet aliquid | |
| argutiarum nec id tamen ex illa erudita Graecorum | |
| copia, sed ex librariolis Latinis: in orationibus autem | |
| multa s<ane a>pt<a L>ati<n>o <ser>m<oni> imp<er>t<iens>, Sisenna, | 5 |
| eius amicus, omnis adhuc nostros scriptores—nisi | |
| qui forte nondum ediderunt, de quibus existimare | |
| non possumus—facile superauit. Is tamen neque | |
| orator in numero uestro umquam est habitus, et in | |
| historia puerile quiddam consectatur, ut unum Clitar- | 10 |
| chum neque praeterea quemquam de Graecis legisse | |
| uideatur, eum tamen uelle dumtaxat imitari: quem | |
| si adsequi posset, aliquantum ab optumo tamen | |
| abesset. Quare tuum est munus hoc, a te exspectatur; | |
| nisi quid Quinto uidetur secus. | 15 |