| Qvintvs Mihi uero nihil, et saepe de | 1.8.1 |
| isto conlocuti sumus; sed est quaedam inter nos parua | |
| dissensio. | |
| Atticvs Quae tandem? | |
| Qvintvs A quibus temporibus scribendi capia- | 5 |
| tur exordium. Ego enim ab ultimis censeo, quoniam | |
| illa sic scripta sunt ut ne legantur quidem, ipse autem | |
| aequalem aetatis suae memoriam deposcit, ut ea | |
| conplectatur quibus ipse interfuit. | |
| Atticvs Ego uero huic potius adsentior. Sunt | 10 |
| enim maxumae res in hac memoria atque aetate | |
| nostra; tum autem hominis amicissimi Cn. Pompeii | |
| laudes inlustrabit, incurret etiam in <praeclarum> illum | |
| et memorabilem annum suum: quae ab isto malo | |
| praedicari quam, ut aiunt, de Remo et Romulo. | 15 |
| Marcvs Intellego equidem a me istum labo- | |
| rem iam diu postulari, Attice. Quem non recusarem, | |
| si mihi ullum tribueretur uacuum tempus et liberum. | |
| Neque enim occupata opera neque inpedito animo | |
| res tanta suscipi potest: utrumque opus est, et cura | 20 |
| uacare et negotio. | |
| Atticvs Quid? Ad cetera quae scripsisti | 9.1 |
| plura quam quisquam e nostris, quod tibi tandem | |
| tempus uacuum fuit concessum? | |
| Marcvs Subsiciua quaedam tempora incurrunt, | |
| quae ego perire non patior, ut si qui dies ad rusti- | 5 |
| candum dati sint, ad eorum numerum adcommodentur | |
| quae scribimus. Historia uero nec institui potest nisi | |
| praeparato otio, nec exiguo tempore absolui, et ego | |
| animi pendere soleo, cum semel quid orsus, [si] tra- | |
| ducor alio, neque tam facile interrupta contexo | 10 |
| quam absoluo instituta. |