| Atticvs Legationem aliquam nimirum ista | 1.10.1 |
| oratio postulat, aut eius modi quampiam cessationem | |
| liberam atque otiosam. | |
| Marcvs Ego uero aetatis potius uacationi confi- | |
| debam, cum praesertim non recusarem, quominus | 5 |
| more patrio sedens in solio consulentibus responde- | |
| rem senectutisque non inertis grato atque honesto | |
| fungerer munere. Sic enim mihi liceret et isti rei | |
| quam desideras et multo uberioribus atque maioribus | |
| operae quantum uellem dare. | 10 |
| Atticvs Atqui uereor ne istam cau- | 11.1 |
| sam nemo noscat, tibique semper dicendum sit, et eo | |
| magis quod te ipse mutasti, et aliud dicendi insti- | |
| tuisti genus, ut, quem ad modum Roscius familiaris | |
| tuus in senectute numeros in cantu <remissius> ceci- | 5 |
| nerat ipsasque tardiores fecerat tibias, sic tu a con<ten>- | |
| tionibus quibus summis uti solebas, cotidie relaxes | |
| aliquid, ut iam oratio tua non multum a philoso- | |
| phorum lenitate absit. Quod sustinere cum uel summa | |
| senectus posse uideatur, nullam tibi a causis uaca- | 10 |
| tionem uideo dari. | |
| Qvintvs At mehercule ego arbitrabar posse | 12.1 |
| id populo nostro probari, si te ad ius respondendum | |
| dedisses; quam ob rem, cum placebit, experiendum | |
| tibi id censeo. | |
| Marcvs Si quidem, Quinte, nullum esset in | 5 |
| experiundo periculum. Sed uereor ne, dum minuere | |
| uelim laborem, augeam, atque ad illam causarum | |
| operam, ad quam ego numquam nisi paratus et medi- | |
| tatus accedo, adiungatur haec iuris interpretatio, | |
| quae non tam mihi molesta sit propter laborem, | 10 |
| quam quod dicendi cogitationem auferat, sine qua | |
| ad nullam maiorem umquam causam sum ausus | |
| accedere. |