| Atticvs Quin igitur ista ipsa explicas nobis | 1.13.1 |
| his subsiciuis, ut ais, temporibus, et conscribis de iure | |
| ciuili subtilius quam ceteri? Nam a primo tempore | |
| aetatis iuri studere te memini, quom ipse etiam ad | |
| Scaeuolam uentitarem, neque umquam mihi uisus es | 5 |
| ita te ad dicendum dedisse, ut ius ciuile contemneres. | |
| Marcvs In longum sermonem me uocas, Attice, | |
| quem tamen, nisi Quintus aliud quid nos agere | |
| mauult, suscipiam, et, quoniam uacui sumus, dicam. | |
| Qvintvs Ego uero libenter audierim. Quid enim | 10 |
| agam potius, aut in quo melius hunc consumam diem? | |
| Marcvs Quin igitur ad illa spatia nostra | 14.1 |
| sedesque pergimus? Vbi, cum satis erit ambulatum, | |
| requiescemus, nec profecto nobis delectatio deerit, | |
| aliud ex alio quaerentibus. | |
| Atticvs Nos uero, et hac quidem ad <L>irem, si | 5 |
| placet, per ripam et umbram. Sed iam ordire expli- | |
| care, quaeso, de iure ciuili quid sentias. | |
| Marcvs Egone? Summos fuisse in ciuitate | |
| nostra uiros, qui id interpretari populo et responsitare | |
| soliti sint, sed eos magna professos in paruis esse uer- | 10 |
| satos. Quid enim est tantum quantum ius ciuitatis? | |
| Quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum | |
| qui consuluntur? Quam<quam> est [populo] neces- | |
| sarium, nec uero eos, qui ei muneri praefuerunt, | |
| uniuersi iuris fuisse expertis existimo, sed hoc ciuile | 15 |
| quod uocant eatenus exercuerunt, quoad populo | |
| praestare uoluerunt; id autem in cogniti<one> tenue est, | |
| in usu necessarium. Quam ob rem quo me uocas, aut | |
| quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum | |
| ac de parietum iure? An ut stipulationum et iudi- | 20 |
| ciorum formulas conponam? Quae et conscripta a | |
| multis sunt diligenter, et sunt humiliora quam illa | |
| quae a nobis exspectari puto. |