| Atticvs Atqui, si quaeris ego quid | 1.15.1 |
| exspectem, quoniam scriptum est a te de optimo rei | |
| publicae statu, consequens esse uidetur ut scribas tu | |
| idem de legibus: sic enim fecisse uideo Platonem | |
| illum tuum, quem tu admiraris, quem omnibus ante- | 5 |
| ponis, quem maxime diligis. | |
| Marcvs Visne igitur, ut ille cum Crete Clinia et | |
| cum Lacedaemonio Megillo aestiuo, quem ad modum | |
| describit, die in cupressetis Gnosiorum et spatiis | |
| siluestribus, crebro insistens, interdum adquiescens, | 10 |
| de institutis rerum publicarum ac de optimis legibus | |
| disputa<ba>t, sic nos inter has procerissimas populos in | |
| uiridi opacaque ripa inambulantes, tum autem resi- | |
| dentes, quaeramus isdem de rebus aliquid uberius | |
| quam forensis usus desiderat? | 15 |
| Atticvs Ego uero ista audire cupio. | 16.1 |
| Marcvs Quid ait Quintus? | |
| Qvintvs Nulla de re magis. | |
| Marcvs Et recte quidem; nam sic habetote, | |
| nullo in genere disputandi <p>o<t>est magis patefieri, quid | 5 |
| sit homini a natura tributum, quantam uim rerum | |
| optimarum mens humana contineat, cuius muneris | |
| colendi efficiendique causa nati et in lucem editi | |
| simus, quae sit coniunctio hominum, quae naturalis | |
| societas inter ipsos. His enim explicatis, fons legum | 10 |
| et iuris inueniri potest. | |
| Atticvs Non ergo a praetoris edicto, ut | 17.1 |
| plerique nunc, neque a duodecim tabulis, ut supe- | |
| riores, sed penitus ex intima philosophia hauriendam | |
| iuris disciplinam putas? |