| Marcvs Non enim id quaerimus hoc sermone, | 1.17.5 |
| Pomponi, quem ad modum caueamus in iure, aut quid | |
| de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res | |
| magna, sicut est, quae quondam a multis claris uiris, | |
| nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur, | |
| sed nobis ita complectenda in hac disputatione tota | 10 |
| causa est uniuersi iuris ac legum, ut, hoc ciuile quod | |
| dicimus, in paruum quendam et angustum locum | |
| concludatur. Natura enim iuris explicanda nobis est, | |
| eaque ab hominis repetenda natura, considerandae | |
| leges quibus ciuitates regi debeant; tum haec trac- | 15 |
| tanda, quae conposita sunt et descripta iura et iussa | |
| populorum, in quibus ne nostri quidem populi late- | |
| bunt quae uocantur iura ciuilia. | |
| Qvintvs Alte uero et, ut oportet, a | 18.1 |
| capite, frater, repetis quod quaerimus, et qui aliter ius | |
| ciuile tradunt, non tam iustitiae quam litigandi tra- | |
| dunt uias. | |
| Marcvs Non ita est, Quinte, ac potius ignoratio | 5 |
| iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius: | |
| nunc iuris principia uideamus. | |
| Igitur doctissimis uiris proficisci placuit a lege, | |
| haud scio an recte, si modo, ut idem definiunt, lex est | |
| ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae | 10 |
| facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio, | |
| cum est in hominis mente confirmata et <per>fecta, lex | |
| est. | |
| Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius | 19.1 |
| ea uis sit, ut recte facere iubeat, uetet delinquere, | |
| eamque rem illi Graeco putant nomine νόμον <a> suum | |
| cuique tribuendo appellatam, ego nostro a legendo. | |
| Nam ut illi aequitatis, sic nos delectus uim in lege poni- | 5 |
| mus, et proprium tamen utrumque legis est. Quod | |
| si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque uideri | |
| solet, a lege ducendum est iuris exordium. Ea est | |
| enim naturae uis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris | |
| atque iniuriae regula. Sed quoniam in populari | 10 |
| ratione omnis nostra uersatur oratio, populariter | |
| interdum loqui necesse erit, et appellare eam legem, | |
| quae scripta sancit quod uult aut iubendo <aut prohi- | |
| bendo>, ut uulgus appellare <solet>. Constituendi uero iuris | |
| ab illa summa lege capiamus exordium, quae, saeclis | 15 |
| <communis> omnibus, ante nata est quam scripta lex | |
| ulla aut quam omnino ciuitas constituta. |