| Qvintvs Commodius uero et ad rationem insti- | 1.20.1 |
| tuti sermonis sapientius. | |
| Marcvs Visne ergo ipsius iuris ortum a fonte | |
| repetamus? Quo inuento non erit dubium, quo sint | |
| haec referenda quae quaerimus. | 5 |
| Qvintvs Ego uero ita esse faciendum censeo. | |
| Atticvs Me quoque adscribe fratris sententiae. | |
| Marcvs Quoniam igitur eius rei publicae, | |
| quam optumam esse docuit in illis sex libris Scipio, | |
| tenendus est nobis et seruandus status, omnesque | 10 |
| leges adcommodandae ad illud ciuitatis genus, serendi | |
| etiam mores nec scriptis omnia sancienda, repetam | |
| stirpem iuris a natura, qua duce nobis omnis <haec> est | |
| disputatio explicanda. | |
| Atticvs Rectissime, et quidem ista duce errari | 15 |
| nullo pacto potest. | |
| Marcvs Dasne igitur hoc nobis, | 21.1 |
| Pomponi, (nam Quinti noui sententiam), deorum | |
| immortalium <n>ut<u>, ratione, potestate, mente, numine | |
| (siue quod est aliud uerbum quo planius significem | |
| quod uolo) naturam omnem regi? Nam, si hoc <c>o<m>- | 5 |
| probas, ab eo nobis causa ordienda est potissimum. | |
| Atticvs Do sane, si postulas; etenim propter | |
| hunc concentum auium strepitumque fluminum non | |
| uereor condiscipulorum ne quis exaudiat. | |
| Marcvs Atqui cauendum est; solent enim (id | 10 |
| quod uirorum bonorum est) admodum irasci, nec | |
| uero ferent, si audierint, te primum caput ui<ri> optimi | |
| prodidisse, in quo scripsit nihil curare deum nec sui | |
| nec alieni. |