| Atticvs Perge, quaeso. Nam id quod tibi | 1.22.1 |
| concessi, quorsus pertineat, exspecto. | |
| Marcvs Non faciam longius. Huc enim pertinet: | |
| animal hoc prouidum, sagax, multiplex, acutum, | |
| memor, plenum rationis et consilii, quem uocamus | 5 |
| hominem, praeclara quadam condicione generatum | |
| esse a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium | |
| generibus atque naturis particeps rationis et cogita- | |
| tionis, quom cetera sint omnia expertia. Quid est | |
| autem, non dicam in homine, sed in omni caelo atque | 10 |
| terra, ratione diuinius? Quae quom adoleuit atque | |
| perfecta est, nominatur rite sapientia. | |
| Est igitur, | 23.1 |
| quoniam nihil est ratione melius, eaque <est> et in | |
| homine et in deo, prima homini cum deo rationis | |
| societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam | |
| recta ratio [et] communis est: quae cum sit lex, lege | 5 |
| quoque consociati homines cum dis putandi sumus. | |
| Inter quos porro est communio legis, inter eos commu- | |
| nio iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos commu- | |
| nia, ei ciuitatis eiusdem habendi sunt. Si uero isdem | |
| imperiis et potestatibus parent, multo iam magis | 10 |
| parent [autem] huic caelesti discriptioni mentique | |
| diuinae et praepotenti deo, ut iam uniuersus <sit> hic | |
| mundus una ciuitas communis deorum atque homi- | |
| num existimanda. Et quod in ciuitatibus ratione qua- | |
| dam, de qua dicetur idoneo loco, agnationibus fami- | 15 |
| liarum distinguuntur status, id in rerum natura | |
| tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut | |
| homines deorum agnatione et gente teneantur. | |
| Nam cum de natura hominis quaeritur, | 24.1 |
| <haec> disputari sole<n>t—<et> nimirum ita est, ut dispu- | |
| tatur—perpetuis cursibus conuersionibus<que> caeles- | |
| tibus exstitisse quandam maturitatem serendi generis | |
| humani, quod sparsum in terras atque satum diuino | 5 |
| auctum sit animorum munere, cumque alia quibus | |
| cohaererent homines e mortali genere sumpserint, | |
| quae fragilia essent et caduca, animum esse ingene- | |
| ratum a deo. Ex quo uere uel agnatio nobis cum | |
| caelestibus uel genus uel stirps appellari potest. | 10 |
| Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter | |
| hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque | |
| in hominibus nulla gens est neque tam mansueta | |
| neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem | |
| haberi deum deceat, tamen habendum sciat. | 15 |
| Ex quo efficitur illud, ut is agnoscat deum, | 25.1 |
| qui, unde ortus sit, quasi recordetur <ac> cognoscat. | |
| Iam uero uirtus eadem in homine ac deo est, neque | |
| alio ullo in gen<ere> praeterea. Est autem uirtus nihil | |
| aliud, nisi perfecta et ad summum perducta natura: | 5 |
| est igitur homini cum deo similitudo. Quod cum ita | |
| sit, quae tandem esse potest proprior certiorue cogna- | |
| tio? Itaque ad hominum commoditates et usus tan- | |
| tam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae | |
| gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata | 10 |
| uideantur, nec solum ea quae frugibus atque bacis | |
| terrae fetu profunduntur, sed etiam pecudes, qu<om> | |
| perspicuum sit <plerasque> esse ad usum hominum, par- | |
| tim ad fructum, partim ad uescendum, procreatas. | |
| Artes uero innumerabiles repertae sunt, docente | 26.1 |
| natura, quam imitata ratio res ad uitam necessarias | |
| sollerter consecuta est. | |
| Ipsum autem hominem eadem natura non | |
| solum celeritate mentis ornauit sed <ei> et sensus tam- | 5 |
| quam satellites attribuit ac nuntios, et rerum pluri- | |
| marum obscuras nec satis <expressas> intellegentias | |
| enodauit, quasi fundamenta quaedam scientiae, figu- | |
| ramque corporis habilem et aptam ingenio humano | |
| dedit. Nam cum ceteras animantes abiecisset ad pas- | 10 |
| tum, solum hominem erexit et ad caeli quasi cogna- | |
| tionis domiciliique pristini conspectum excitauit, | |
| tum speciem ita formauit oris, ut in ea penitus recon- | |
| ditos mores effingeret. | |
| Nam et oculi nimis argute quem ad modum | 27.1 |
| animo affecti simus, loquuntur et is qui appellatur | |
| uultus, qui nullo in animante esse praeter hominem | |
| potest, indicat mores, quoius uim Graeci norunt, | |
| nomen omnino non habent. Omitto opportunitates | 5 |
| habilitatesque reliqui corporis, moderationem uocis, | |
| orationis uim, quae conciliatrix est humanae maxime | |
| societatis. Neque enim omnia sunt huius disputationis | |
| ac temporis, et hunc locum satis, ut mihi uidetur, in | |
| iis libris quos legistis, expressit Scipio. Nunc quoniam | 10 |
| hominem, quod principium reliquarum rerum esse | |
| uoluit, <ita> generauit et ornauit deus, perspicuum <fi>t | |
| illud (ne omnia disserantur), ipsam per se naturam | |
| longius progredi, quae etiam nullo docente, profecta ab | |
| iis quorum ex prima et inchoata intellegentia genera | 15 |
| cognouit, confirmat ipsa per se rationem et perficit. |