| Atticvs Di immortales, quam tu longe | 1.28.1 |
| iuris principia repetis! atque ita ut ego non modo ad | |
| illa non properem, quae exspectabam a te de iure | |
| ciuili, sed facile patiar te hunc diem uel totum in isto | |
| sermone consumere. Sunt enim haec maiora, quae | 5 |
| aliorum causa fortasse conplecteris, quam ipsa illa, | |
| quorum haec causa praeparantur. | |
| Marcvs Sunt haec quidem magna, quae nunc | |
| breuiter attinguntur. Sed omnium quae in hominum | |
| doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto | 10 |
| praestabilius, quam plane intellegi, nos ad iustitiam | |
| esse natos, neque opinione sed natura constitutum | |
| esse ius. Id iam patebit, si hominum inter ipsos socie- | |
| tatem coniunctionemque perspexeris. | |
| Nihil est enim unum uni tam simile, tam par, | 29.1 |
| quam omnes inter nosmet ipsos sumus. Quodsi de- | |
| prauatio consuetudinum, si opinionum ua<r>i<e>tas non | |
| inbecillitatem animorum torqueret et flecteret, quo- | |
| cumque c<u>pisset, sui nemo ipse tam similis esset quam | 5 |
| omnes sunt omnium. Itaque quaecumque est hominis | |
| definitio, una in omnis ualet. | |
| Quod argumenti satis est nullam dissimilitu- | 30.1 |
| dinem esse in genere. Quae si esset, non una omnis | |
| definitio contineret. Etenim ratio, qua una praesta- | |
| mus beluis, per quam coniectura ualemus, argumen- | |
| tamur, refellimus, disserimus, conficimus aliquid, | 5 |
| cun<ctis hominib>us certe est communis, doctrina dif- | |
| ferens, discendi quidem facultate par. Nam et sensibus | |
| eadem omni<um> conprehenduntur, et ea quae mouent | |
| sensus, itidem mouent omnium, quaeque in animis | |
| imprimuntur, de quibus ante dixi, inchoatae intelle- | 10 |
| gentiae, similiter in omnibus imprimuntur, inter- | |
| presque mentis oratio uerbis discrepat, sententiis | |
| congruens. Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem | |
| naturam nactus ad uirtutem peruenire non possit. | |
| Nec solum in rectis, sed etiam in praui- | 31.1 |
| tatibus insignis est humani generis similitudo. Nam | |
| et uoluptate capiuntur omnes, quae etsi est inlecebra | |
| turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturalis | |
| boni; le<n>itatis enim et suauitatis <specie> delectans, | 5 |
| sic ab errore mentis tamquam salutare aliquid adsci- | |
| scitur, similique inscitia mors fugitur quasi dissolutio | |
| naturae, uita expetitur, quia nos in quo nati sumus | |
| continet, dolor in maximis malis ducitur, cum sua | |
| asperitate, tum quod naturae interitus uidetur sequi; | 10 |
| propterque honestatis et gloriae similitudinem | 32.1 |
| beati, qui honorati sunt, uidentur, miseri autem, qui | |
| sunt inglorii. Molestiae, laetitiae, cupiditates, timores | |
| similiter omnium mentes peruagantur, nec si opi- | |
| niones aliae sunt apud alios, idcirco qui canem et felem | 5 |
| ut deos colunt, non eadem superstitione qua ceterae | |
| gentes conflictantur. Quae autem natio non comi- | |
| tatem, non benignitatem, non gratum animum et | |
| beneficii memorem diligit? Quae superbos, quae male- | |
| ficos, quae crudeles, quae ingratos non aspernatur, | 10 |
| non odit? Quibus ex rebus cum omne genus homi- | |
| num sociatum inter se esse intellegatur, illud extre- | |
| mum est, [ . . . . ] quod recte uiuendi ratio meliores efficit. | |
| Quae si adprobatis, pergam<us> ad reliqua; sin quid | |
| requiritis, id explicemus prius. | 15 |