| Atticvs Nos uero nihil, ut pro utroque res- | 1.32.16 |
| pondeam. | |
| Marcvs Sequitur igitur ad partici- | 33.1 |
| pandum alium <cum> alio communicandumque inter | |
| omnes ius <n>os natura esse factos. Atque hoc in omni | |
| hac disputatione sic intellegi uolo, quo<m> dicam | |
| naturam [esse]; tantam autem esse corruptelam malae | 5 |
| consuetudinis, ut ab ea tamquam igniculi exstin- | |
| guantur a natura dati, exorianturque et confirmentur | |
| uitia contraria. Quodsi, quo modo s<un>t natura, sic | |
| iudicio homines 'humani, ut ait poeta, nihil a se alie- | |
| num putarent', coleretur ius aeque ab omnibus. Quibus | 10 |
| enim ratio <a> natura data est, isdem etiam recta ratio | |
| data est; ergo et lex, quae est recta ratio in iubendo et | |
| uetando; si lex, ius quoque; et omnibus ratio. Ius | |
| igitur datum est omnibus, recteque Socrates exse- | |
| crari eum solebat qui primus utilitatem a <iure> seiun- | 15 |
| xisset; id enim querebatur caput esse exitiorum | |
| omnium. Vnde enim illa Pythagorea uox, [de amicitia | |
| locus]: <ut unus fiat ex pluribus.> | |
| . . . Ex quo perspicitur, quom hanc beniuolentiam | 34.1 |
| tam late longeque diffusam uir sapiens in aliquem | |
| pari uirtute praeditum contulerit, tum illud effici | |
| (quod quibusdam incredibile uideatur, sit autem | |
| necessarium) ut <non> in ill<o> sese plus quam alterum | 5 |
| diligat: quid enim est quod differat, quom sint cuncta | |
| paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo | |
| potuerit in <ea>, iam amicitiae nomen occiderit, cuius | |
| est ea uis ut simul atque sibi aliquid <esse> alter maluerit, | |
| nulla sit. | 10 |
| Quae praemuniuntur omnia reliquo sermoni dispu- | |
| tationique nostrae, quo facilius ius in natura esse | |
| positum intellegi possit. De quo quom perpauca | |
| dixero, tum ad ius ciuile ueniam, ex quo haec omnis | |
| est nata oratio. | 15 |