| Qvintvs Tu uero iam perpauca scilicet. Ex | 1.34.16 |
| his enim quae dixisti, <etsi aliter> Attico, uidetur mihi | |
| quidem certe ex natura ortum esse ius. | |
| Atticvs An mihi aliter uideri possit, | 35.1 |
| cum haec iam perfecta sint, primum quasi muneribus | |
| deorum nos esse instructos et ornatos, secundo autem | |
| loco unam esse hominum inter ipsos uiuendi parem | |
| communemque rationem, deinde omnes inter se | 5 |
| naturali quadam indulgentia et beniuolentia, tum | |
| etiam societate iuris contineri? quae quom uera | |
| esse, recte ut arbitror, concesserimus, qui iam licet | |
| nobis a natura leges et iura seiungere? | |
| Marcvs Recte dicis, et res se sic habet. | 36.1 |
| Verum philosophorum more, non ueterum quidem | |
| illorum, sed eorum qui quasi officinas instruxerunt | |
| sapientiae, quae fuse olim disputabantur ac libere, ea | |
| nunc articulatim distincta dicuntur. Nec enim satis | 5 |
| fieri censent huic loco qui nunc est in manibus, nisi | |
| separatim hoc ipsum, <a> natura esse ius, disputarint. | |
| Atticvs Et scilicet tua libertas disserendi | |
| amissa est, aut tu is es qui in disputando non tuum | |
| iudicium sequaris, sed auctoritati aliorum pareas! | 10 |
| Marcvs Non semper, Tite, sed iter huius ser- | 37.1 |
| monis quod sit, uides: ad res publicas firmandas et ad | |
| stabiliend<o>s <mo>res sanandos<que> populos omnis nostra | |
| pergit oratio. Quocirca uereor committere ut non | |
| bene prouisa et diligenter explorata principia ponan- | 5 |
| tur, nec tamen <spero fore> ut omnibus probentur— | |
| nam id fieri non potest—, sed ut eis qui omnia recta | |
| atque honesta per se expetenda duxerunt, et aut nihil | |
| omnino in bonis numerandum nisi quod per se | |
| ipsum laudabile esset, aut certe nullum habendum | 10 |
| magnum bonum, nisi quod uere laudari sua sponte | |
| posset: | |
| iis omnibus, siue in Academia uetere cum | 38.1 |
| Speusippo, Xenocrate, Polemone manserunt, siue | |
| Aristotelem et Theophrastum, cum illis congruentes | |
| re, genere docendi paulum differentes, secuti sunt, | |
| siue, ut Zenoni uisum est, rebus non commutatis immu- | 5 |
| tauerunt uocabula, siue etiam Aristonis difficilem | |
| atque arduam, sed iam tamen fractam et conuictam | |
| sectam secuti sunt, ut uirtutibus exceptis atque | |
| uitiis cetera in summa aequalitate ponerent: iis | |
| omnibus haec quae dixi prob<e>ntur. | 10 |
| Sibi autem | 39.1 |
| indulgentes et corpori deseruientes atque omnia quae | |
| sequantur in uita quaeque fugiant uoluptatibus et | |
| doloribus ponderantes, etiam si uera dic<a>nt—nihil | |
| enim opus est hoc loco litibus—, in hortulis suis | 5 |
| iubeamus dicere, atque etiam ab omni societate rei | |
| publicae, cuius partem nec norunt ullam neque um- | |
| quam nosse uoluerunt, paulisper facessant rogemus. | |
| Perturbatricem autem harum omnium rerum Acade- | |
| miam, hanc ab Arcesila et Carneade recentem, exo- | 10 |
| remus ut sileat. Nam si inuaserit in haec, quae satis | |
| scite nobis instructa et composita uidentur, nimias | |
| edet ruinas. Quam quidem ego placare cupio, sub- | |
| mouere non audeo. . . . | |
| . . . | 15 |
| Nam etiam sine illius suffimentis | 40.1 |
| expiati sumus. At uero scelerum in homines atque <in | |
| deos> inpietatum nulla expiatio est. Itaque poenas | |
| luunt, non tam iudiciis—quae quondam nusquam | |
| erant, hodie multifariam nulla sunt, ubi <sunt> tamen, | 5 |
| persaepe falsa sunt—<a>t eos agitant insectanturque | |
| furiae, non ardentibus taedis sicut in fabulis, sed | |
| angore conscientiae fraudisque cruciatu. Quodsi | |
| homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet, | |
| quaenam sollicitudo uexaret impios sublato suppli- | 10 |
| ciorum metu? Quorum tamen nemo tam audax | |
| umquam fuit, quin aut abnuer<e>t a se commissum esse | |
| facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam finge- | |
| ret, defensionemque facinoris a naturae iure aliquo | |
| quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tan- | 15 |
| dem studio colentur a bonis? Quodsi poena, si metus | |
| supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa | |
| facinerosaque uita, nemo est iniustus, a<t> incauti potius | |
| habendi sunt inprobi. | |
| Tum autem qui non ipso honesto mouemur | 41.1 |
| ut boni uiri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, | |
| callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in | |
| tenebris qui nihil timet nisi testem et iudicem? Quid | |
| in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare | 5 |
| possit, imbecillum atque solum? Noster quidem hic | |
| natura iustus uir ac bonus etiam conloquetur, iuuabit, | |
| in uiam deducet. Is uero qui nihil alterius causa faciet | |
| et metietur suis commodis omnia, uidetis, credo, | |
| quid sit acturus! Quodsi negabit se illi uitam erep- | 10 |
| turum et aurum ablaturum, numquam ob eam cau- | |
| sam negabit quod id natura turpe iudicet, sed quod | |
| metuat ne emanet, id est ne malum habeat. O rem | |
| dignam, in qua non modo docti, sed etiam agrestes | |
| erubescant! | 15 |
| Iam uero illud stultissimum, existimare | 42.1 |
| omnia iusta esse quae s<c>ita sint in populorum insti- | |
| tutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyran- | |
| norum? Si triginta illi Athenis leges inponere uo- | |
| luissent, et si omnes Athenienses delectarentur tyran- | 5 |
| nicis legibus, num idcirco eae leges iustae haberen- | |
| tur? Nihilo credo magis illa quam interrex noster | |
| tulit, ut dictator quem uellet ciuium <nominatim> aut | |
| indicta causa inpune posset occidere. Est enim unum | |
| ius quo deuincta est hominum societas et quod lex | 10 |
| constituit una, quae lex est recta ratio imperandi | |
| atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, | |
| siue est illa scripta uspiam siue nusquam. Quodsi | |
| iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque | |
| populorum, et si, ut eidem dicunt, utilitate omnia | 15 |
| metienda sunt, negleget leges easque perrumpet, si | |
| poterit, is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. | |
| Ita fit ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est | |
| <et> ea quae propter utilitatem constituitur utilitate | |
| <a>lia conuellitur. | 20 |
| Atqui si natura confirmatura ius non erit, uir- | 43.1 |
| tutes omnes tollantur. Vbi enim liberalitas, ubi | |
| patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de | |
| altero aut referendae gratiae uoluntas poterit exis- | |
| tere? Nam haec nascuntur ex eo quod natura pro- | 5 |
| pensi sumus ad diligendos homines, quod fundamen- | |
| tum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed | |
| etiam in deos caerimoniae religionesque toll<e>ntur, | |
| quas non metu, sed ea coniunctione quae est homini | |
| cum deo conseruandas puto. | 10 |
| Quodsi populorum iussis, si principum decre- | |
| tis, si sententiis iudicum iura constituerentur, ius esset | |
| latrocinari, ius adulterare, ius testamenta falsa suppo- | |
| nere, si haec suffragiis aut scitis multitudinis proba- | |
| rentur. | 15 |
| Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis | 44.1 |
| atque iussis, ut eorum suffragiis rerum natura uerta- | |
| tur, cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque | |
| sunt, habeantur pro bonis et salutaribus? Aut <cur> | |
| cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem | 5 |
| facere non possit ex malo? Atqui nos legem bonam | |
| a mala nulla alia nisi natura<e> norma diuidere possu- | |
| mus. Nec solum ius et <in>iuria natura diiudicatur, sed | |
| omnino omnia honesta et turpia. Nam, <ut> communis | |
| intellegentia nobis notas res eff<e>cit easque in animis | 10 |
| nostris inchoauit, honesta in uirtute ponuntur, in | |
| uitiis turpia. | |
| Haec autem in opinione existimare, non in natura | 45.1 |
| posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi uirtus | |
| quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione | |
| <po>sita est, sed in natura. Quod si ita est, honesta | |
| quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si | 5 |
| opinione uniuersa uirtus, eadem eius etiam partes | |
| probarentur. Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, | |
| catum non ex ipsius habitu sed ex aliqua re externa | |
| iudicet? Est enim uirtus <boni alicuius> perfecta ratio, | |
| quod certe in natura est: igitur omnis honestas eodem | 10 |
| modo. | |
| Nam ut uera et falsa, ut consequentia et | |
| contraria sua sponte, non aliena iudicantur, sic cons- | |
| tans et perpetua ratio uitae, quae uirtus est, itemque | |
| inconstantia, quod est uitium, sua natura proba<b>i<tur>; | 15 |
| nos ingenia i<udice>m<us> non item? | |
| An ingenia natura, | 46.1 |
| uirtutes et uitia quae existunt ab ingeniis, aliter iudi- | |
| cabuntur? An ea <si> non aliter, honesta et turpia non | |
| ad naturam referri necesse erit? <Si> quod laudabile | |
| bonum est, in se habeat quod laudetur, necesse est; | 5 |
| ipsum enim bonum non est opinionibus, sed natura. | |
| Nam ni ita esset, beati quoque opinione esse<mus>, quo | |
| quid dici potest stultius? Quare quom et bonum et | |
| malum natura iudicetur, et ea sint principia naturae, | |
| certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudi- | 10 |
| canda et ad naturam referenda sunt. | |
| Sed perturbat nos opinionum uarietas homi- | 47.1 |
| numque dissensio, et quia non idem contingit in sensi- | |
| bus, hos natura certos putamus; illa quae aliis sic, | |
| aliis secus, nec isdem semper uno modo uidentur, ficta | |
| esse dicimus. Quod est longe aliter. Nam sensus nostros | 5 |
| non parens, non nutrix, non magister, non poeta, non | |
| scaena deprauat, non multitudinis consensus abducit. | |
| At uero animis omnes tenduntur insidiae, uel ab iis | |
| quos modo enumeraui qui teneros et rudes quom acce- | |
| perunt, inficiunt et flectunt ut uolunt, uel ab ea quae | 10 |
| penitus in omni sensu implicata insidet, imitatrix boni | |
| uoluptas, malorum autem mater omnium; quoius | |
| blanditiis corrupti, quae natura bona sunt, quia dulce- | |
| dine hac et scabie carent, non cern<imus> satis. | |
| Sequitur (ut conclusa mihi iam haec | 48.1 |
| sit omnis oratio), id quod ante oculos ex iis est quae | |
| dicta sunt, et ius et omne honestum sua sponte esse | |
| expetendum. Etenim omnes uiri boni ipsam aequi- | |
| tatem et ius ipsum amant, nec est uiri boni errare et | 5 |
| diligere quod per se non sit diligendum: per se igitur | |
| ius est expetendum et colendum. Quod si ius, etiam | |
| iustitia; sin ea, reliquae quoque uirtutes per se colen- | |
| dae sunt. Quid? Liberalitas gratuitane est an mercen- | |
| naria? Si sine praemio benignus est, gratuita; si cum | 10 |
| mercede, conducta. Nec est dubium quin is qui libe- | |
| ralis benignusue dicitur, officium non, fructum sequa- | |
| tur. Ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil | |
| pretii: per se igitur expetitur eademque omnium uir- | |
| tutum causa atque sententia est. | 15 |
| Atque etiam si emolumentis, non <sua> sponte | 49.1 |
| uirtus expetitur, una erit uirtus quae malitia rectis- | |
| sime dicetur. Vt enim quisque maxume ad suum com- | |
| modum refert, quaecumque agit, ita minime est uir | |
| bonus, <sic> qui uirtutem praemio metiuntur, nullam | 5 |
| uirtutem nisi malitiam put<a>nt. Vbi enim beneficus, si | |
| nemo alterius causa benigne facit? Vbi gratus, si non | |
| <tu>m ipsi cernunt<ur> grati, quo<m> referunt gratiam? | |
| Vbi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se | |
| amatur toto pectore, ut dicitur? Qui etiam deserendus | 10 |
| et abiciendus est, desperatis emolumentis et fructi- | |
| bus; quo quid potest dici immanius? Quodsi amicitia | |
| per se colenda est, societas quoque hominum et aequa- | |
| litas et iustitia per se expetenda. Quod ni ita est, | |
| omnino iustitia nulla est. Id enim iniustissimum | 15 |
| ipsum est, iustitiae mercedem quaerere. | |
| Quid uero de modestia, quid de tempe- | 50.1 |
| rantia, quid de continentia, quid de uerecundia, | |
| pudore pudicitiaque dicemus? Infamiaene metu non | |
| esse petulantes, an legum et iudiciorum? Innocentes | |
| ergo et uerecundi sunt, ut bene audiant, et, ut rumorem | 5 |
| bonum colligant, erubescent impudica loqui. At me | |
| istorum philosophorum pudet, qui <uitii> iudicium | |
| uitare <uolunt, nec se> uitio ipso <no>tat<os> putant. | |
| Quid enim? Possumus eos, qui a stupro | 51.1 |
| arcentur infamiae metu, pudicos dicere, quom ipsa | |
| infamia propter rei <turp>itudinem consequatur? Nam | |
| quid aut laudari rite aut uituperari potest, si ab eius | |
| natura recesseris quod aut laudandum aut uitupe- | 5 |
| randum putes? An corporis prauitates, si erunt perin- | |
| signes, habebunt aliquid offensionis, animi deformitas | |
| non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis uitiis facillime | |
| perspici potest. Quid enim foedius auaritia, quid | |
| immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid | 10 |
| abiectius tarditate et stultitia dici potest? Quid ergo? | |
| Eos qui singulis uitiis excellunt aut etiam pluribus, | |
| propter damna aut detrimenta aut cruciatus aliquos | |
| miseros esse dicimus, an propter uim turpitudinemque | |
| uitiorum? Quod item ad contrariam laudem <de> | 15 |
| uirtute dici potest. | |
| Nam si propter alias res uirtus expetitur, melius | 52.1 |
| esse aliquid quam uirtutem necesse est: pecuniamne | |
| igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae | |
| et quom adsunt perparua sunt, et quam diu adfutura | |
| sint, certum sciri nullo modo potest. An id quod turpis- | 5 |
| simum dictu est, uoluptatem? At in ea quidem sper- | |
| nenda et repudianda uirtus uel maxime cernitur. | |
| Sed uidetisne quanta series rerum sententiarumque | |
| sit, atque ut ex alio alia nectantur? Quin labebar | |
| longius, nisi me retinuissem. | 10 |