| Qvintvs Quo tandem? Libenter enim, | 1.52.11 |
| frater, quo ista oratione <tendis> tecum prolab<ar>. | |
| Marcvs Ad finem bonorum, quo referuntur et | |
| quoius a<pi>scendi causa sunt facienda omnia, contro- | |
| uersam rem et plenam dissensionis inter doctissimos | 15 |
| sed aliquando tam<en> iudicandam. | |
| Atticvs Qui istuc fieri potest L. Gellio | 53.1 |
| mortuo? | |
| Marcvs Quid tandem id ad rem? | |
| Atticvs Quia me Athenis audire ex Phaedro | |
| meo memini, Gellium familiarem tuum, quom pro | 5 |
| consule ex praetura in Graeciam uenisset <esset>que | |
| Athenis, philosophos, qui tum erant, in locum unum | |
| conuocasse ipsisque magno opere auctorem fuisse, | |
| ut aliquando controuersiarum aliquem facerent | |
| modum. Quodsi essent eo animo ut nollent aetatem in | 10 |
| litibus conterere, posse rem conuenire, et simul operam | |
| suam illis esse pollicitum, si posset inter eos aliquid | |
| conuenire. | |
| Marcvs Ioculare istuc quidem, Pomponi, et a | |
| multis saepe derisum. Sed ego plane uellem me arbi- | 15 |
| trum inter antiquam Academiam et Zenonem datum. | |
| Atticvs Quo tandem istuc modo? | |
| Marcvs Quia de re una solum dissident, de | |
| ceteris mirifice congruunt. | |
| Atticvs Ain tandem? Vna de re est solum | 20 |
| dissensio? | |
| Marcvs Quae quidem ad rem pertineat | 54.1 |
| una: quippe quom antiqui omne quod secundum | |
| naturam esset, quo iuuaremur in uita, bonum esse | |
| decreuerint, hic nisi quod honestum esset <non> putarit | |
| bonum. | 5 |