| Atticvs Paruam uero controuersiam dicis, at | 1.54.6 |
| non eam quae dirimat omnia! | |
| Marcvs Probe quidem sentires, si re ac non | |
| uerbis dissiderent. | |
| Atticvs Ergo adsentiris Antiocho fami- | 10 |
| liari meo (magistro enim non audeo dicere), quocum | |
| uixi et qui me ex nostris paene conuellit hortulis, | |
| deduxitque in Academiam perpauculis passibus. | |
| Marcvs Vir iste fuit ille <quidem> acutus et | |
| prudens, et in suo genere perfectus mihique, ut scis, | 15 |
| familiaris, cui tamen ego adsentiar in omnibus necne, | |
| mox uidero. Hoc dico, controuersiam totam istam | |
| posse sedari. | |
| Atticvs Qui istuc tandem uides? | |
| Marcvs Quia si, ut Chius Aristo dixit, | 55.1 |
| solum bonum esse <dixisset> quod honestum esset | |
| malumque quod turpe, ceteras res omnis plane pares, | |
| ac ne minimum quidem utrum adessent an abessent | |
| interesse, ualde a Xenocrate et Aristotele et ab illa | 5 |
| Platonis familia discreparet, esset<que> inter eos de re | |
| maxima et de omni uiuendi ratione dissensio. Nunc | |
| uero cum decus, quod antiqui summum bonum esse | |
| dixerant, hic solum bonum dicat; itemque dedecus | |
| <quod> illi summum malum, hic solum; diuitias, ualetu- | 10 |
| dinem, pulchritudinem, commodas res appellet, non | |
| bonas; paupertatem, debilitatem, dolorem incom- | |
| modas, non malas; sentit idem quod Xenocrates, quod | |
| Aristoteles, loquitur alio modo. Ex hac autem non | |
| rerum sed uerborum discordia controuersia est nata | 15 |
| de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim | |
| tabulae intr<a> quinque pedes esse <n>oluerunt, depasci | |
| ueterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine | |
| non sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII | |
| tres arbitri fines regemus. | 20 |