| Qvintvs Quamnam igitur sententiam dici- | 1.56.1 |
| mus? | |
| Marcvs Requiri placere terminos quos Socrates | |
| pepigerit, iisque parere. | |
| Qvintvs Praeclare, frater, iam nunc a te uerba | 5 |
| usurpantur ciuilis iuris et legum, quo de genere | |
| expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna | |
| diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognoui. Sed certe | |
| ita res se habet, ut ex natura uiuere summum bonum | |
| sit, id est uita modica et apta uirtu<ti> perfrui; atqui | 10 |
| naturam sequi et eius quasi lege uiuere, id est nihil, | |
| quantum in ipso sit praetermittere, quominus ea quae | |
| natura postulet consequatur . . . quo <par>iter haec | |
| uelit uirtut<is> tamquam lege <nos> uiuere. Quapropter | |
| hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone | 15 |
| certe non potest, si quidem id quod suscepimus | |
| perfecturi sumus. | |
| Atticvs At ego huc declinabam nec | 57.1 |
| inuitus. | |
| Qvintvs Licebit alias. Nunc id agamus quod | |
| coepimus, quom praesertim ad id nihil pertineat haec | |
| de summo malo bonoque dissensio. | 5 |
| Marcvs Prudentissime, Quinte, dicis. Nam quae | |
| a me adhuc dicta sunt . . . | |
| Qvintvs . . . nec Lycurgi leges neque Solonis | |
| neque Charondae neque Zaleuci, nec nostras duode- | |
| cim tabulas nec plebiscita desidero, sed te existimo | 10 |
| cum populis, tum etiam singulis, hodierno sermone | |
| leges uiuendi et disciplinam daturum. | |
| Marcvs Est huius uero disputationis, | 58.1 |
| Quinte, proprium, id quod expectas, atque utinam | |
| esset etiam facultatis meae! Sed profecto ita se res | |
| habet, ut quoniam uitiorum emendatricem legem esse | |
| oportet commendatricemque uirtutum, ab ea<dem> | 5 |
| uiuendi doctrina ducatur. Ita fit ut mater omnium | |
| bonarum rerum <sit> sapientia, a quoius amore Graeco | |
| uerbo philosophia nomen inuenit, qua nihil a dis | |
| immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praesta- | |
| bilius hominum uitae datum est. Haec enim una nos | 10 |
| cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, | |
| docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti | |
| tanta uis et tanta sententia est, ut ea non homini | |
| quoipiam, sed Delphico deo tribueretur. | |
| Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere | 59.1 |
| sentiet diuinum ingeniumque in se suum sicut simu- | |
| lacrum aliquod dicatum putabit, tantoque munere | |
| deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et | |
| quom se ipse perspexerit totumque temptarit, intel- | 5 |
| leget quem ad modum a natura subornatus in uitam | |
| uenerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinen- | |
| dam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio | |
| rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo | |
| ac mente conceperit, quibus inlustratis sapientia duce | 10 |
| bonum uirum et, ob eam ipsam causam, cernat se bea- | |
| tum fore. | |
| Nam quom animus cognitis percep- | 60.1 |
| tisque uirtutibus a corporis obsequio indulgentiaque | |
| discesserit, uoluptatemque sicut labem aliquam dede- | |
| coris oppresserit, omnemque mortis dolorisque timo- | |
| rem effugerit, societateque caritatis co<h>ae<s>erit cum | 5 |
| suis, omnesque natura coniunctos suos duxerit, cul- | |
| tumque deorum et puram religionem susceperit, et | |
| exacuerit illam, ut oculorum, sic ingenii aciem ad | |
| bona seligenda et reicienda contraria (quae uirtus ex | |
| prouidendo est appellata prudentia), quid eo dici aut | 10 |
| cogitari poterit beatius? | |
| Idemque quom caelum, terras, maria rerumque | 61.1 |
| omnium naturam perspexerit, eaque unde generata | |
| quo recur<sur>a, quando, quo modo obitura, quid in iis | |
| mortale et caducum, quid diuinum aeternumque sit | |
| uiderit, ipsumque ea moderantem et regentem <deum> | 5 |
| paene prenderit, seseque non <oppidi> circumdatum | |
| moenibus popularem alicuius definiti loci, sed ciuem | |
| totius mundi quasi unius urbis agnouerit, in hac ille | |
| magnificentia rerum, atque in hoc conspectu et | |
| cognitione naturae, dii inmortales, qua<le>m se ipse | 10 |
| noscet! [quod Apollo praecepit Pythius] Quam con- | |
| temnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea | |
| quae uolgo dicuntur amplissima! | |
| Atque haec omnia quasi saepimento | 62.1 |
| aliquo uallabit disserendi ratione, ueri et falsi iudi- | |
| candi scientia, et arte quadam intellegendi quid | |
| quamque rem sequatur et quid sit quoique contra- | |
| rium. Quomque se ad ciuilem societatem natum sense- | 5 |
| rit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum | |
| putabit sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua re- | |
| gat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, | |
| qua tueatur bonos, qua laudet claros uiros, qua praecep- | |
| ta salutis et laudis apte ad persuadendum edat suis ciui- | 10 |
| bus, qua hortari ad decus, reuocare a flagitio, consolari | |
| possit adflictos, factaque et consulta fortium et sapien- | |
| tium cum improborum ignominia sempiternis monu- | |
| mentis prodere. Quae quom tot res tantaeque sint, | |
| quae inesse in homine perspiciantur ab iis qui se ipsi | 15 |
| uelint nosse, earum parens est educatrixque sapientia. | |
| Atticvs Laudata quidem a te grauiter et | 63.1 |
| uere! Sed quorsus hoc pertinet? | |
| Marcvs Primum ad ea, Pomponi, de quibus | |
| acturi iam sumus, quae tanta esse uolumus. Non enim | |
| erunt, nisi ea fuerint, unde illa manant, amplissima. | 5 |
| Deinde facio et lubenter et, ut spero, recte, quod eam | |
| quoius studio teneor quaeque me eum, quicumque | |
| sum, effecit, non possum silentio praeterire. | |
| Atticvs Re<cte> uero facis et merito et pie, fuitque | |
| id, ut dicis, in hoc sermone faciundum. | 10 |