| LIBER SECVNDVS | |
| Atticvs Sed uisne, quoniam et satis iam | 2.1.1 |
| ambulatum est, et tibi aliud dicendi initium sumen- | |
| dum est, locum mutemus et in insula quae est in | |
| Fibreno (nam opinor <hoc> illi alteri flumini nomen esse) | |
| sermoni reliquo demus operam sedentes? | 5 |
| Marcvs Sane quidem. Nam illo loco libentis- | |
| sime soleo uti, siue quid mecum ipse cogito, siue ali- | |
| quid scribo aut lego. | |
| Atticvs Equidem, qui nunc potissimum huc | 2.1 |
| uenerim, satiari non queo, magnificasque uillas et | |
| pauimenta marmorea et laqueata tecta contemno. | |
| Ductus uero aquarum quos isti Nilos et Euripos | |
| uocant, quis non cum haec uideat inriserit? Itaque, | 5 |
| ut tu paulo ante de lege et de iure disserens ad natu- | |
| ram referebas omnia, sic in his ipsis rebus quae ad | |
| requietem animi delectationemque quaeruntur, natura | |
| dominatur. Quare antea mirabar—nihil enim his in | |
| locis nisi saxa et montis cogitabam, itaque ut facerem, | 10 |
| et orationibus inducebar tuis et uersibus—sed mira- | |
| bar, ut dixi, te tam ualde hoc loco delectari. Nunc | |
| contra miror te, cum Roma absis, usquam potius esse. |