| Marcvs Ego uero, cum licet pluris dies | 2.3.1 |
| abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem | |
| et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed | |
| nimirum me alia quoque causa delectat, quae te non | |
| attingit, <T>it<e>. | 5 |
| Atticvs Quae tandem ista causa est? | |
| Marcvs Quia, si uerum dicimus, haec est mea et | |
| huius fratris mei germana patria. Hinc enim orti | |
| stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic | |
| maiorum multa uestigia. Quid plura? Hanc uides | 10 |
| uillam, ut nunc quidem est lautius aedificatam patris | |
| nostri studio, qui cum esset infirma ualetudine, hic | |
| fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum | |
| auos uiueret et antiquo more parua esset uilla, ut illa | |
| Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest | 15 |
| nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me | |
| plus <aequo> hic locus fortasse delectet, <nec sine causa> | |
| si quidem etiam ille sapientissimus uir, Ithacam ut | |
| uideret, immortalitatem scribitur repudiasse. | |
| Atticvs Ego uero tibi istam iustam cau- | 4.1 |
| sam puto, cur huc libentius uenias atque hunc locum | |
| diligas. Quin ipse, uere dicam, sum illi uillae amicior | |
| modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et | |
| procreatus es. Mouemur enim nescio quo pacto locis | 5 |
| ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur | |
| adsunt uestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athe- | |
| nae non tam operibus magnificis exquisitisque anti- | |
| quorum artibus delectant, quam recordatione sum- | |
| morum uirorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi | 10 |
| disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepul- | |
| cra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus | |
| amabo posthac locum. |