| Marcvs Gaudeo igitur me incunabula paene | 2.4.14 |
| mea tibi ostendisse. | 15 |
| Atticvs Equidem me cognosse admodum | 5.1 |
| gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante | |
| dixisti, hunc locum—id est, ut ego te accipio dicere, | |
| Arpinum—germanam patriam esse uestram? Num- | |
| quid duas habetis patrias, an est una illa patria com- | 5 |
| munis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non | |
| Roma, sed Tusculum. | |
| Marcvs Ego mehercule et illi et omnibus muni- | |
| cipibus duas esse censeo patrias, unam naturae, | |
| alteram ciuitatis: ut ille Cato, quom esset Tusculi | 10 |
| natus, in populi Romani ciuitatem susceptus est, ita, | |
| quom ortu Tusculanus esset, ciuitate Romanus, | |
| habuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut uestri | |
| Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et | |
| in astu quod appellatur omnes conferre se iussit, et | 15 |
| s<ui e>rant dem<i> et Attici, sic nos et eam patriam dici- | |
| mus, ubi nati, et illam qua excepti sumus. Sed necesse | |
| est caritate eam praestare <e> qua rei publicae nomen | |
| uniuersae ciuitatis est, pro qua mori et cui nos totos | |
| dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi conse- | 20 |
| crare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea | |
| quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc | |
| meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum | |
| illa sit maior, haec in ea contineatur * * * habet ciui- | |
| tatis et unam illam ciuitatem putat. | 25 |
| Atticvs Recte igitur Magnus ille noster | 6.1 |
| me audiente posuit in iudicio, quom pro Am<p>io tecum | |
| simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic | |
| municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui | |
| conseruatores exstitissent, ut iam uidear adduci <ad | 5 |
| aestimandum>, hanc quoque quae te procrearit esse | |
| patriam tuam. | |
| Sed uentum in insulam est. Hac uero nihil est amoe- | |
| nius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et | |
| diuisus aequaliter in duas partes latera haec adluit, | 10 |
| rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum | |
| conplectitur quod satis sit modicae palaestrae loci. | |
| Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, | |
| ut hanc nobis efficer<e>t sedem ad disputandum, sta- | |
| tim praecipitat in Lirem, et quasi in familiam patri- | 15 |
| ciam uenerit, amittit nomen obscurius Liremque | |
| multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius | |
| flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut uix pede | |
| temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit | |
| Socrates. | 20 |