| Marcvs Est uero ita. Sed tamen huic amoe- | 2.7.1 |
| nitati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epi- | |
| rotes tuus ille nihil, opinor, concesserit. | |
| Qvintvs Est ita ut dicis. Caue enim putes | |
| Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse | 5 |
| praeclarius. Sed si uidetur, considamus hic in umbra, | |
| atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus | |
| reuertamur. | |
| Marcvs Praeclare exigis, Quinte (at ego effu- | |
| gisse arbitrabar), et tibi horum nihil deberi potest. | 10 |
| Qvintvs Ordire igitur, nam hunc tibi totum | |
| dicamus diem. | |
| Marcvs 'A Ioue Musarum primordia', sicut | |
| in Aratio carmine orsi sumus. | |
| Qvintvs Quorsum istuc? | 15 |
| Marcvs Quia nunc item ab eodem et a ceteris | |
| diis immortalibus sunt nobis agendi capienda pri- | |
| mordia. | |
| Qvintvs Optime uero, frater, et fieri sic decet. | |
| Marcvs Videamus igitur rursus, prius- | 8.1 |
| quam adgrediamur ad leges singulas, uim naturamque | |
| legis, ne quom referenda sint ad eam nobis omnia, | |
| labamur interdum errore sermonis, ignoremusque | |
| uim <no>m<i>nis eius quo iura nobis definienda sint. | 5 |
| Qvintvs Sane quidem hercle, et est ista recta | |
| docendi uia. | |
| Marcvs Hanc igitur uideo sapientissimorum | |
| fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis exco- | |
| gitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed | 10 |
| aeternum quiddam, quod uniuersum mundum rege- | |
| ret imperandi prohibendique sapientia. Ita princi- | |
| pem legem illam et ultimam mentem esse dicebant | |
| omnia ratione aut cogentis aut uetantis dei. Ex qu<o> | |
| illa lex quam di humano generi dederunt, recte est | 15 |
| laudata: est enim ratio mensque sapientis ad iuben- | |
| dum et ad deterrendum idonea. |