| Qvintvs Aliquotiens iam iste locus a te | 2.9.1 |
| tactus est. Sed antequam ad populares leges uenias, | |
| uim istius caelestis legis explana, si placet, ne aestus | |
| nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem | |
| usitati trahat. | 5 |
| Marcvs A paruis enim, Quinte, didicimus: Si | |
| in ivs vocat, atque a<lia> eius modi leges [alias] | |
| nominare. Sed uero intellegi sic oportet, et hoc et alia | |
| iussa ac uetita populorum <non> uim habere ad recte | |
| facta uocandi et a peccatis auocandi, quae uis non | 10 |
| modo senior est quam aetas populorum et ciuitatium, | |
| sed aequalis illius caelum atque terras tuentis et | |
| regentis dei. | |
| Neque enim esse mens diuina sine ratione | 10.1 |
| potest, nec ratio diuina non hanc uim in rectis pra- | |
| uisque sanciendis habere; nec quia nusquam erat | |
| scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte | |
| unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, | 5 |
| idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam | |
| fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si | |
| regnante <L>. Tarquinio nulla erat Romae scripta lex | |
| de stupris, idcirco non contra illam legem sempiter- | |
| nam Sex. Tarquinius uim Lucretiae Tricipitini filiae | 10 |
| attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et | |
| ad recte faciendum inpellens et a delicto auocans, | |
| quae non tum denique incipit lex esse quom scripta | |
| est, sed tum quom orta est. Orta autem est simul | |
| cum mente diuina. Quam ob rem lex uera atque | 15 |
| princeps, apta ad iubendum et ad uetandum, ratio est | |
| recta summi Iouis. |