| Qvintvs Adsentior frater, ut quod est | 2.11.1 |
| rectum uerumque, <aeternum quoque> sit, neque cum | |
| litteris, quibus scita scribuntur, aut oriatur aut occi- | |
| dat. | |
| Marcvs Ergo ut illa diuina mens summa lex | 5 |
| est, item quom in homine est perfecta <ratio, sedet> in | |
| mente sapientis. Quae sunt autem uarie et ad tempus | |
| descriptae populis, fauore magis quam re legum | |
| nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem | |
| recte lex appellari possit, esse laudabilem quidam | 10 |
| talibus argumentis docent. Constat profecto ad | |
| salutem ciuium ciuitatumque incolumitatem uitamque | |
| hominum quietam et beatam inuentas esse leges, | |
| eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis | |
| ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi | 15 |
| adscitis susceptisque honeste beateque uiuerent, quae- | |
| que ita conposita sanctaque essent, eas leges uidelicet | |
| nominarunt. Ex quo intellegi par est, eos qui perni- | |
| ciosa et iniusta populis iussa descripserint, quom | |
| contra fecerint quam polliciti professique sint, quiduis | 20 |
| potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit, | |
| in ipso nomine legis interpretando inesse uim et sen- | |
| tentiam iusti et ueri legendi. | |
| Quaero igitur a te, Quinte, sicut illi solent: | 12.1 |
| quo si ciuitas careat, ob eam ipsam causam quod | |
| eo careat, pro nihilo habenda sit, id estne numeran- | |
| dum in bonis? | |
| Qvintvs Ac maxumis quidem. | 5 |
| Marcvs Lege autem carens ciuitas estne ob | |
| <id> ipsum habenda nullo loco? | |
| Qvintvs Dici aliter non potest. |