| Marcvs Necesse est igitur legem haberi in rebus | 2.12.9 |
| optimis. | 10 |
| Qvintvs Prorsus adsentior. | |
| Marcvs Quid? quod multa perniciose, | 13.1 |
| multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis | |
| legis no<me>n adtingunt, quam si latrones aliquas | |
| conse<n>su suo sanxerint. Nam neque medicorum prae- | |
| cepta dici uere possunt, si quae inscii inperitique pro | 5 |
| salutaribus mortifera conscripserint, neque in populo | |
| lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid | |
| populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniusto- | |
| rumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum | |
| omnium principem expressa naturam, ad quam leges | 10 |
| hominum diriguntur, quae supplicio improbos adfi- | |
| ciunt, defendunt ac tuentur bonos. | |
| Qvintvs Praeclare intellego, nec uero iam | |
| aliam esse ullam legem puto non modo habendam, | |
| sed ne appellandam quidem. | 15 |
| Marcvs Igitur tu Titias et Apuleias leges | 14.1 |
| nullas putas? | |
| Qvintvs Ego uero ne Liuias quidem. | |
| Marcvs Et recte, quae praesertim uno uersi- | |
| culo senatus puncto temporis sublatae sint. Lex | 5 |
| autem illa cuius uim explicaui, neque tolli neque | |
| abrogari potest. | |
| Qvintvs Eas tu igitur leges rogabis uidelicet, | |
| quae numquam abrogentur. | |
| Marcvs Certe, si modo acceptae a duobus uobis | 10 |
| erunt. Sed, ut uir doctissimus fecit Plato atque idem | |
| grauissimus philosophorum omnium, qui princeps de | |
| re publica conscripsit idemque separatim de legibus | |
| eius, i<te>m mihi credo esse faciundum, ut priusquam | |
| ipsam legem recitem, de eius legis laude dicam. Quod | 15 |
| idem et Zaleucum et Charondam fecisse uideo, quom | |
| quidem illi non studii et delectationis sed rei publicae | |
| causa leges ciuitatibus suis scripserint. Quos imitatus, | |
| Plato uidelicet hoc quoque legis putauit esse, persua- | |
| dere aliquid, non omnia ui ac minis cogere. | 20 |