| Qvintvs Quid quod Zaleucum istum negat | 2.15.1 |
| ullum fuisse Timaeus? | |
| Marcvs At <adseuerat> Theophrastus, auctor | |
| haud deterior mea quidem sententia (meliorem multi | |
| nominant); commemorant uero ipsius ciues, nostri | 5 |
| clientes, Locri. Sed siue fuit siue non fuit, nihil ad | |
| rem: loquimur quod traditum est. | |
| Sit igitur hoc iam a principio persuasum | |
| ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores | |
| deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac | 10 |
| numine, eosdemque optime de genere hominum | |
| mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se | |
| admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, | |
| intueri, piorumque et impiorum habere rationem. | |
| His enim rebus inbutae mentes haud sane abhor- | 16.1 |
| rebunt ab utili aut a uera sententia. Quid est enim | |
| uerius quam neminem esse oportere tam stulte adro- | |
| gantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in | |
| caelo mundoque non putet? Aut, ut ea quae uix | 5 |
| summa ingenii <uis concipiat, nulla> ratione moueri | |
| putet? Quem uero astrorum ordines, quem dierum | |
| noctiumque uicissitudines, quem mensum tempe- | |
| ratio, quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum, | |
| non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino | 10 |
| numerari qui decet? Quomque omnia quae rationem | |
| habent praestent iis quae s<u>nt rationis expertia, | |
| nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae | |
| omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. | |
| Vtilis esse autem has opiniones quis neget, quom | 15 |
| intellegat quam multa firmentur iure iurando, quan- | |
| tae saluti sint foederum religiones, quam multos diuini | |
| supplicii metus a scelere reuocarit, quamque sancta | |
| sit societas ciuium inter ipsos, diis immortalibus | |
| interpositis tum iudicibus <tum> testibus. <Hic> habes | 20 |
| legis prooemium; sic enim haec appellat Plato. |