| Qvintvs Habeo uero, frater, et in hoc | 2.17.1 |
| admodum delector quod in aliis rebus aliisque | |
| sententiis uersaris atque ille. Nihil enim tam dis- | |
| simile quam uel ea quae ante dixisti, uel hoc ipsum | |
| de <d>eis exordium. Vnum illud mihi uideris imitari, | 5 |
| orationis genus. | |
| Marcvs Velle fortasse: quis enim id potest aut | |
| umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari | |
| perfacile est, quod quidem ego facerem, nisi plane | |
| esse uellem meus. Quid enim negotii est eadem prope | 10 |
| uerbis isdem conuersa dicere? | |
| Qvintvs Prorsus adsentior. Verum ut modo | |
| tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome, si | |
| placet, istas leges <de> religione. | |
| Marcvs Expromam equidem ut potero, et | 18.1 |
| quoniam et locus et sermo <haudquaquam> familiaris | |
| est, Legvm Leges uoce proponam. | |
| Qvintvs Quidnam id est? | |
| Marcvs Sunt certa legum uerba, Quinte, neque | 5 |
| ita prisca ut in ueteribus XII sacratisque legibus, et | |
| tamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora | |
| quam hic sermo est. Eum morem igitur cum breui- | |
| tate, si potuero, consequar. Leges autem a me edentur | |
| non perfectae—nam esset infinitum—, sed ipsae | 10 |
| summae rerum atque sententiae. | |
| Qvintvs Ita uero necesse est. Quare audiamus. | |
| Marcvs Ad diuos adeunto caste, pietatem | 19.1 |
| adhibento, opes amouento. Qui secus faxit, deus ipse | |
| uindex erit. | |
| Separatim nemo habessit deos neue nouos neue aduenas | |
| nisi publice adscitos; priuatim colunto quos rite a patri- | 5 |
| bus <acceperint. In urbibus> delubra habento. Lucos in | |
| agris habento et Larum sedes. Ritus familiae patrumque | |
| seruanto. | |
| Diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto | |
| et ollos quos endo caelo merita <l>ocauerint, Herculem, | 10 |
| Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum, | |
| ast olla propter quae datur homini<bus> ascensus in caelum, | |
| Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum | |
| delubra sunto nec ulla uitiorum sacra sollemnia obeunto. | |
| Feriis iurgia <am>ouento, easque in famulis operibus | 15 |
| patratis habento, itaque, <ut r>it<e> cada<n>t in annuis anfrac- | |
| tibus, descriptum esto. Certasque fruges certasque bacas | |
| sacerdotes publice libanto, hoc certis sacrificiis ac diebus. | |
| Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque | 20.1 |
| seruanto, idque nec omitti possit, ad eam rem rationem | |
| <habento,> cursus annuos sacerdotes finiunto, quaeque | |
| quoique diuo decorae grataeque sint hostiae, prouidento. | |
| Diuisque aliis <alii> sacerdotes, omnibus pontifices, sin- | 5 |
| gulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custo- | |
| diunto ignem foci publici sempiternum. | |
| Quoque haec et priuatim et publice modo rituque fiant, | |
| discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem | |
| genera sunto tria: unum quod praesit caerimoniis et sacris, | 10 |
| alterum quod interpretetur fatidicorum et uatium effata | |
| incognita, quorum senatus populusque adsciuerit. Inter- | |
| pretes autem Iouis optumi maxumi, publici augures, | |
| signis et auspiciis postera uidento, | |
| disciplinam tenento | 21.1 |
| sacerdotesque <docento>, uineta uirgetaque <ad> salutem populi | |
| auguranto; quique agent rem duelli quique popularem, | |
| auspicium praemonento ollique obtemperanto. Diuo- | |
| rumque iras prouidento <ostent>isque apparento, caelique | 5 |
| fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque et agros | |
| et templa liberata et effata habento. Quaeque augur | |
| iniusta nefasta uitiosa dira deixerit, inrita infectaque | |
| sunto; quique non paruerit, capital esto. | |
| Foederum pacis, belli, indotiarum orator<es> fetiales | 10 |
| <sunto, uin>dices non sunto, bella discepta<n>to. | |
| Prodigia portenta ad Etruscos [et] haruspices, si senatus | |
| iussit, deferunto, Etruriaque principes disciplinam doceto. | |
| Quibus diuis creuerint, procuranto, idemque fulgura atque | |
| obstita pianto. | 15 |
| Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla | |
| quae pro populo rite fient. Neue quem ini<ti>anto nisi, ut | |
| adsolet, Cereri Graeco sacro. | |
| Sacrum commissum, quod neque expiari poterit, | 22.1 |
| impie commissum, est<o>; quod expiari poterit, publici | |
| sacerdotes expianto. | |
| Loedis publicis [. . .], quod sine curriculo et sine certa- | |
| tione corporum fiat, popularem laetitiam <et> cantu et fidibus | 5 |
| et tibiis moderanto eamque cum diuom honore iungunto. | |
| Ex patriis ritibus optuma colunto. | |
| Praeter Idaeae Matris famulos eosque iustis diebus ne | |
| quis stipem cogito. | |
| Sacrum sacroue commendatum qui clepserit rapsitue, | 10 |
| parricida esto. | |
| Periurii poena diuina exitium, humana dedecus <esto>. | |
| Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto. | |
| Impius ne audeto placare donis iram deorum. | |
| Caute uota reddunto. Poena uiolati iuris esto. [Quocirca] | 15 |
| Nequis agrum consecrato. Auri argenti eboris sacrandi | |
| modus esto. | |
| Sacra priuata perpetua manento. | |
| Deorum Manium iura sancta sunto. <Huma>nos leto | |
| datos diuos habento. Sumptum in ollos luctumque | 20 |
| minuunto. |