Atticvs Conclusa quidem est apte magna
|
2.23.1
|
lex sane quam breui! Se<d>, ut mihi quidem uidetur,
|
|
non multum discrepat ista constitutio religionum a
|
|
legibus Numae nostrisque moribus.
|
|
Marcvs An censes, quom in illis de re publica
|
5
|
libris persuadere uideatur Africanus, omnium rerum
|
|
publicarum nostram ueterem illam fuisse optumam,
|
|
non necesse esse optumae rei publicae leges dare
|
|
consentaneas?
|
|
Atticvs Immo prorsus ita censeo.
|
10
|
Marcvs Ergo adeo expectate leges, quae genus
|
|
illud optumum rei publicae contineant, et si quae
|
|
forte a me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra
|
|
re publica nec fuerint, tamen erunt fere in more maio-
|
|
rum, qui tum ut lex ualebat.
|
15
|
Atticvs Suade igitur si placet istam ipsam
|
24.1
|
legem, ut ego 'utei tu rogas' possim dicere.
|
|
Marcvs Ain tandem, Attice? Non es dicturus
|
|
aliter?
|
|
Atticvs Prorsus maiorem quidem rem nullam
|
5
|
sciscam aliter, in minoribus, si uoles, remittam hoc
|
|
tibi.
|
|
Qvintvs Atque mea quidem <eadem> sententia est.
|
|
Marcvs At ne longum fiat uidete.
|
|
Atticvs Vtinam quidem! Quid enim agere
|
10
|
malumus?
|
|
Marcvs Caste iubet lex adire ad deos, animo
|
|
uidelicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam
|
|
corporis, sed hoc oportet intellegi, quom multum ani-
|
|
mus corpori praestet, obserueturque ut casta corpora
|
15
|
adhibeantur, multo esse in animis id seruandum magis.
|
|
Nam illud uel aspersione aquae uel dierum numero
|
|
tollitur, animi labes nec diuturnitate euanescere, nec
|
|
amnibus ullis elui potest.
|
|
Quod autem 'pietatem adhiberi, opes amoueri'
|
25.1
|
iubet, significat probitatem gratam esse deo, sump-
|
|
tum esse remouendum. Quid enim? paupertatem
|
|
cum diuitiis etiam inter homines esse aequalem ueli-
|
|
mus, cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu
|
5
|
arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus
|
|
gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se
|
|
placandum et colendum uiam. Quod autem non iudex,
|
|
sed deus ipse uindex constituitur, praesentis poenae
|
|
metu religio confirmari uidetur.
|
10
|
S<e>o<r>su<m>que deos aut nou<o>s aut alienigenas coli
|
|
confusionem habet religionum, et ignotas caeri-
|
|
monias [nos sacerdotibus].
|
|
Nam <a> patribus accep-
|
26.1
|
tos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi
|
|
patr<es>.
|
|
Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos
|
|
Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse tem-
|
5
|
pla Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos,
|
|
quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quo-
|
|
rumque hic mundus omnis templum esset et domus.
|
|
Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pie-
|
|
tatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere
|
10
|
uoluerunt. Adfert enim haec opinio religionem uti-
|
|
lem ciuitatibus, si quidem et illud bene dictum est a
|
|
Pythagora doctissimo uiro, 'tum maxume et pieta-
|
|
tem et religionem uersari in animis, cum rebus diuinis
|
|
operam daremus' et, quod Thales qui sapientissimus
|
15
|
in septem fuit, 'homines existimare oportere omnia
|
|
<quae> cernerent deorum esse plena', f<i>er<i> enim omnis
|
|
castiores, ueluti quom in fanis essent, <et> maxime reli-
|
|
giosos. Est enim quadam opinione species deorum in
|
|
oculis, non solum in mentibus.
|
20
|
Eandemque ratio-
|
27.1
|
nem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus
|
|
prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi
|
|
uillaeque conspectu, religio Larum repudianda est.
|
|
Iam 'ritus familiae patrumque seruare', id est,
|
5
|
quoniam antiquitas proxime accedit ad deos, a dis
|
|
quasi traditam religionem tueri.
|
|
Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut
|
|
Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium
|
|
quidem animos immortales esse, sed fortium bono-
|
10
|
rumque diuinos.
|
|
Bene uero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides
|
28.1
|
consecra<n>tur <hu>man<ae>, quarum omnium Romae dedi-
|
|
cata publice templa sunt, ut illas qui habeant (habent
|
|
autem omnes boni) deos ipsos in animis suis conlocatos
|
|
putent. Nam illud uitiosum Athenis quod Cylonio
|
5
|
scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt
|
|
Contumeliae fanum et Inpudentiae. Virtutes enim,
|
|
non uitia consecrar<i> decet. Araque uetusta in Palatio
|
|
Febris et altera Esquiliis Malae Fortunae detesta-
|
|
taque omnia eiusmodi repudianda sunt. Quodsi
|
10
|
fingenda nomina <sint, adsciscenda potius> Vicae Potae
|
|
et [uincendi atque potiundi] Statae [standi] cogno-
|
|
minaque Statoris et Inuicti Iouis, rerumque expeten-
|
|
darum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriae, quo-
|
|
niamque exspectatione rerum bonarum erigitur ani-
|
15
|
mus, recte etiam Spes a Calatino consecrata est.
|
|
Fortunaque sit <uel> Huiusce diei (nam ualet in omnis
|
|
dies), uel Respiciens ad opem ferendam, uel Fors, in
|
|
quo incerti casus significantur magis, uel Primigenia
|
|
a gignendo, . . .
|
20
|
. . .
|
|
Cum est feriarum festorumque dierum
|
29.1
|
ratio, in liberis requietem habet litium et iurgiorum,
|
|
in seruis operum et laborum; quas compositio anni
|
|
conferre debet ad perfectionem operum rusticorum.
|
|
Quod <ad> tempus ut sacrificiorum libamenta seruentur
|
5
|
fetusque pecorum quae dicta in lege sunt, diligenter
|
|
habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite
|
|
a Numa, posteriorum pontificum neglegentia disso-
|
|
lutum est. Iam illud ex institutis pontificum et harus-
|
|
picum non mutandum est, quibus hostiis immolan-
|
10
|
dum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui
|
|
maribus, cui feminis.
|
|
Plures autem deorum omnium, singuli singulorum
|
|
sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum reli-
|
|
gionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi
|
15
|
focum urbis, ut Graeco nomine est appellata—quod
|
|
nos prope idem <ac> Graecum, <non> interpretatum
|
|
nomen tenemus—conplexa sit, ei colendae <sex> uir-
|
|
gines praesint, ut aduigiletur facilius ad custodiam
|
|
ignis, et sentiant mulieres in <illis> naturam feminarum
|
20
|
omnem castitatem pati.
|
|
Quod sequitur uero, non solum ad religionem
|
30.1
|
pertinet sed etiam ad ciuitatis statum ut sine iis qui
|
|
sacris publice praesint, religioni priuatae satis facere
|
|
non possint. Continet enim <hoc> rem publicam, consilio
|
|
et auctoritate optimatium semper populum indigere,
|
5
|
descriptioque sacerdotum nullum iustae religionis
|
|
genus prae<ter>mittit. Nam sunt ad placandos deos alii
|
|
constituti, qui sacris praesint sollemnibus, ad inter-
|
|
pretanda alii praedicta uatium, neque multorum, ne
|
|
esset infinitum, neque ut ea ipsa, quae suscepta
|
10
|
publice essent, quisquam extra collegium nosset.
|
|
Maximum autem et praestantissimum in re
|
31.1
|
publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum.
|
|
Neque uero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed
|
|
quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius
|
|
est, si de iure quaerimus, quam posse a summis impe-
|
5
|
riis et summis potestatibus comitiatus et concilia uel
|
|
instituta dimittere, uel habita rescindere? Quid
|
|
grauius quam rem susceptam dirimi, si unus augur
|
|
'alio <die>' dixerit? Quid magnificentius quam posse
|
|
decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid
|
10
|
religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius
|
|
aut dare aut non dare? Quid, lege<m si> non iure rogata
|
|
est tollere, ut Titiam decreto collegii, ut Liuias consi-
|
|
lio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil
|
|
militiae, per magistratus gestum, sine eorum aucto-
|
15
|
ritate posse cuiquam probari?
|
|