| Atticvs Age, iam ista uideo fateor- | 2.32.1 |
| que esse magna. Sed est in collegio uestro inter Mar- | |
| cellum et Appium optimos augures magna dissensio | |
| —nam eorum ego in libros incidi—cum alteri pla- | |
| ceat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae compo- | 5 |
| sita, alteri disciplina uestra quasi diuinari uideatur | |
| posse. Hac tu de re quaero quid sentias. | |
| Marcvs Egone? Diuinationem, quam Graeci | |
| μαντικήν appellant, esse sentio, et huius hanc ipsam | |
| partem, quae est in auibus ceterisque signis, <esse> disci- | 10 |
| plinae nostrae. S<i eni>m deos esse concedimus eorumque | |
| mente mundum regi, et e<os>dem hominum consulere | |
| generi, et posse nobis signa rerum futurarum osten- | |
| dere, non uideo cur esse diuinationem negem. | |
| Sunt autem ea quae posui, ex quibus id quod | 33.1 |
| uolumus efficitur et cogitur. Iam uero permultorum | |
| exemplorum et nostra est plena res publica, et omnia | |
| regna omnesque populi cunctaeque gentes, <ex> augu- | |
| rum praedictis multa incredibiliter uera cecidisse. | 5 |
| Neque enim Polyidi neque Melampodis neque Mopsi | |
| neque Amphiarai neque Calchantis neque Heleni tan- | |
| tum nomen fuisset, neque tot nationes id ad hoc | |
| tempus retinuissent, <ut> Phrygum, Lycaonum, Cilicum | |
| maximeque Pisidarum, nisi uetustas ea certa esse | 10 |
| docuisset. Nec uero Romulus noster auspicato urbem | |
| condidisset, neque Atti Naui nomen memoria floreret | |
| tam diu, nisi omnes hi multa ad ueritatem admirabilia | |
| dixissent. Sed dubium non est quin haec disciplina et | |
| ars augurum euanuerit iam et uetustate et neglegentia. | 15 |
| Ita neque illi adsentio<r> qui hanc scientiam negat | |
| umquam in nostro collegio fuisse, neque illi qui esse | |
| etiam nunc putat. Quae mihi uidetur apud maiores | |
| fuisse duplex ut ad rei publicae tempus non numquam, | |
| ad agendi consilium saepissime pertineret. | 20 |