| Atticvs Credo hercle ita esse, istique | 2.34.1 |
| rationi potissimum adsentior. Sed redde cetera. | |
| Marcvs Reddam uero, et id, si potero, | |
| breui. Sequitur enim de iure belli, in quo et susci- | |
| piendo et gerendo et deponendo, ius ut plurimum uale- | 5 |
| ret et fides, <e>orumque ut publici interpretes essent, | |
| lege sanximus. | |
| Iam de haruspicum religione, de expiationibus et | |
| procurationibus satis esse <p>lane in ipsa lege dictum | |
| puto. | 10 |
| Atticvs Adsentior, quoniam omnis haec in | |
| religione uersatur oratio. | |
| Marcvs At uero quod sequitur, quo modo aut tu | |
| adsentiare <aut> ego reprehendam, sane quaero, Tite. | |
| Atticvs Quid tandem id est? | 15 |
| Marcvs De nocturnis sacrificiis mulierum. | 35.1 |
| Atticvs Ego uero adsentior, excepto praeser- | |
| tim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico. | |
| Marcvs Quid ergo aget Iacchus Eumolpi- | |
| daeque uostri et augusta illa mysteria, si quidem | 5 |
| sacra nocturna tollimus? Non enim populo Romano, | |
| sed omnibus bonis firmisque populis leges damus. | |
| Atticvs Excipis credo illa, quibus ipsi ini- | 36.1 |
| tiati sumus. | |
| Marcvs Ego uero excipiam. Nam mihi cum | |
| multa eximia diuinaque uide<a>ntur Athenae tuae pepe- | |
| risse atque in uitam hominum attulisse, tum nihil | 5 |
| melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique | |
| uita exculti ad humanitatem et mitigati sumus, ini- | |
| tiaque, ut appellantur, ita re uera principia uitae | |
| cognouimus, neque solum cum laetitia uiuendi ratio- | |
| nem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. | 10 |
| Quid autem mihi displiceat in noct<ur>n<is>, poetae indi- | |
| cant comici. Qua licentia Romae data quidnam egis- | |
| set ille qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, | |
| quo ne inprudentiam quidem oculorum adici <f>as fuit? |