| Atticvs Tu uero istam Romae legem rogato, | 2.36.15 |
| nobis nostras ne ademeris. | |
| Marcvs Ad nostras igitur reuertor. | 37.1 |
| Quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut | |
| mulierum famam multorum oculis lux clara custo- | |
| diat, initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. | |
| Quo in genere seueritatem maiorum senatus uetus | 5 |
| auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu | |
| adhibito quaestio animaduersio<que> declarat. Atque | |
| omnia nocturna (ne nos duriores forte uideamur) in | |
| media Graecia Diagondas Thebanus lege perpetua sus- | |
| tulit. Nouos uero deos et in his colendis nocturnas | 10 |
| peruigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta | |
| ueteris comoediae uexat, ut apud eum Sabazius et | |
| quidam alii dei peregrini iudicati e ciuitate eiciantur. | |
| Publicus autem sacerdos imprudentiam consilio | |
| expiatam metu liberet, audaciam <libid>ines immittendi | 15 |
| religionibus foedas damnet atque inpiam iudicet. | |
| Iam ludi publici, quoniam sunt cauea circoque | 38.1 |
| diuisi, sint corporum certationes cursu et pugillatu | |
| et luctatione curriculisque equorum usque ad certam | |
| uictoriam <in> circo constitut<ae>; cauea cantu<i> u<a>cet et | |
| fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint, ut lege | 5 |
| praescribitur. Adsentior enim Platoni, nihil tam facile | |
| in animos teneros atque mollis influere quam uarios | |
| canendi sonos, quorum dici uix potest quanta sit uis | |
| in utramque partem. Namque et incitat languentes et | |
| languefacit excitatos, et tum remittit animos, tum | 10 |
| contrahit; ciuitatumque hoc multarum in Graecia | |
| interfuit, antiquom uocum conseruar<i> modum; qua- | |
| rum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati | |
| cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque depra- | |
| uati, ut quidam putant, aut cum seueritas eorum ob | 15 |
| alia uitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque | |
| mutatis etiam huic mutationi locus. | |
| Quam ob rem ille quidem sapientissimus Grae- | 39.1 |
| ciae uir longeque doctissimus ualde hanc labem uere- | |
| tur. Negat enim mutari posse musicas leges sine muta- | |
| tione legum publicarum. Ego autem nec tam ualde id | |
| timendum nec plane contemnendum puto. Illud qui- | 5 |
| dem <constat>; quae solebant quondam conpleri seueri- | |
| tate iucunda Liuianis et Naeuianis modis, nunc <fit> | |
| ut eadem exululent, <cum> ceruices oculosque pariter | |
| cum modorum flexionibus torqueant. Grauiter olim | |
| ista uindicabat uetus illa Graecia, longe prouidens | 10 |
| quam sensim pernicies illapsa ciuium <in> animos malis | |
| studiis malisque doctrinis repente totas ciuitates | |
| euerteret, si quidem illa seuera Lacedaemo neruos | |
| iussit, quos plures quam septem haberet, in Timothei | |
| fidibus in<ci>di. | 15 |
| Deinceps in lege est, ut de ritibus patriis | 40.1 |
| colantur optuma. De quo cum consulerent Athenienses | |
| Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tene- | |
| rent, oraclum editum est 'eas quae essent in more | |
| maiorum'. Quo cum iterum uenissent maiorumque | 5 |
| morem dixissent saepe esse mutatum, quaesissentque | |
| quem morem potissimum sequerentur e uariis, respon- | |
| dit 'optumum'. Et profecto ita est ut id habendum | |
| sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optu- | |
| mum. | 10 |
| Stipem sustulimus, nisi eam quam ad paucos dies | |
| propriam Idaeae Matris excepimus. Implet enim | |
| superstitione animos et exhaurit domus. | |
| Sacrilego poena est, neque ei soli qui sacrum abstu- | |
| lerit, sed etiam ei qui sacro, commendatum <aliquid | 15 |
| rapuerit>. | |
| Quod et nunc multis fit in fanis, <et olim> Ale- | 41.1 |
| xander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro | |
| pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes Iunoni | |
| Samiae ciuis egregius, quom rebus timeret suis, filia- | |
| rum dotis credidit. | 5 |
| Sed iam de periuriis, de incesto, nihil sane hoc qui- | |
| dem loco disputandum est. | |
| Donis impii ne placare audeant deos, Platonem | |
| audiant, qui uetat dubitare qua sit mente futurus deus, | |
| quom uir nemo bonus ab inprobo se donari uelit. | 10 |
| <De> diligentia uotorum satis in lege dictum est ac | |
| uoti <est> sponsio qua obligamur deo. Poena uero uio- | |
| latae religionis iustam recusationem non habet. Quid | |
| ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum pl<en>ae | |
| tragoediae? Quae ante oculos sunt, ea potius adtin- | 15 |
| gam. Etsi haec commemoratio uereor ne supra homi- | |
| nis fortunam esse uideatur, tamen quoniam sermo | |
| mihi est apud <u>os, nihil reticebo <uelim>que hoc, quod | |
| loquar, diis immortalibus gratum potius uideri quam | |
| graue <h>om<i>ni<bus>. | 20 |
| <C>um perditorum ciuium scelere discessu | 42.1 |
| meo religionum iura polluta sunt, uexati nostri Lares | |
| familiares, in eorum sedibus exaedificatum templum | |
| Licentiae, pulsus a delubris is qui illa seruarat: cir- | |
| cumspicite celeriter animo (nihil enim attinet quem- | 5 |
| quam nominari), qui sint rerum exitus consecuti. Nos, | |
| qui illam custodem urbis omnibus ereptis nostris rebus | |
| ac perditis uiolari ab impiis passi non sumus, eamque | |
| ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus, | |
| iudicia senatus, Italiae, gentium denique omnium | 10 |
| conseruatae patriae consecuti sumus. Quo quid acci- | |
| dere potuit homini praeclarius? Quo<rum> scelere reli- | |
| giones tum prostratae adflictaeque sunt, partim ex | |
| illis distract<i> ac dissipat<i> iacent; qui uero ex iis et | |
| horum scelerum principes fuerant, et praeter ceteros | 15 |
| in omni religione impii, non solum <nullo in> uita cru- | |
| ciatu atque dedecore, uerum etiam sepultura et iustis | |
| exsequiarum caruerunt. |