| Qvintvs Equidem ista agnosco, frater, et | 2.43.1 |
| meritas dis gratias ago. Sed nimis saepe secus aliquanto | |
| uidemus euadere. | |
| Marcvs Non enim, Quinte, recte existimamus | |
| quae poena diuina sit, <s>e<d> opinionibus uulgi rapimur | 5 |
| in errorem, nec uera cernimus. Morte aut dolore cor- | |
| poris aut luctu animi aut offensione iudicii hominum | |
| miserias ponderamus, quae fateor humana esse et | |
| multis bonis uiris accidisse. Sceleris est poena tristis | |
| et, praeter eos euentus qui sequuntur, per se ipsa | 10 |
| maxima est. Vidimus eos, qui, nisi odissent patriam, | |
| numquam inimici nobis fuissent, ardentes tum cupi- | |
| ditate, tum metu, tum conscientia, <quic>quid agerent, | |
| modo timentes, uicissim contemnentes religiones: iudi- | |
| cia perrupta ab isdem, corruptela hominum, non | 15 |
| deorum. . . . | |
| Reprimam iam me, non insequar longius, eoque | 44.1 |
| minus quo plus poenarum habeo quam petiui. Tan- | |
| tum ponam <sc>eleri<s> duplicem poenam esse diuinam, | |
| quod const<a>t et ex uexandis uiuorum animis, et ea | |
| fama mortuorum, ut eorum exitium et iudicio uiuo- | 5 |
| rum et gaudio conprobetur. | |
| Agri autem ne consecrentur, Platoni | 45.1 |
| prorsus adsentior, qui si modo interpretari potuero, | |
| his fere uerbis utitur: 'Terra igitur ut focus domici- | |
| lium sacrum deorum omnium est. Quocirca ne quis | |
| iterum idem consecrato. Aurum autem et argentum | 5 |
| in urbibus et priuatim et in fanis inuidiosa res est. | |
| Tum ebur ex inani<mo> corpore extractum haud satis | |
| castum donum deo. Iam aes atque ferrum duelli ins- | |
| trumenta, non fani. Ligneum autem quod <quis>que uo- | |
| luerit uno e ligno <di>cato, itemque lapideum, in delubris | 10 |
| communibus, textile ne operosius quam mulieris opus | |
| menstruum. Color autem albus praecipue decorus deo | |
| est, cum in cetero tum maxime in textili; tincta uero | |
| absint, nisi a bellicis insignibus. Diuinissima autem | |
| dona aues et formae ab uno pictore uno absolutae die, | 15 |
| itemque cetera huius exempli dona sunto.' Haec illi | |
| placent. Sed ego cetera non tam restricte praefinio, | |
| uel hominum <di>uitiis uel subsidiis temporum uictus: | |
| terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam | |
| utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid | 20 |
| accesserit. |