| Atticvs Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et | 2.45.22 |
| de Manium iure restat. | |
| Marcvs O miram memoriam, Pomponi, tuam! | |
| At mihi ista exciderant. | 25 |
| Atticvs Ita credo. Sed tamen hoc magis | 46.1 |
| eas res et memini et <ex>specto, quod et ad pontifi- | |
| cium ius et ad ciuile pertinent. | |
| Marcvs Vero, et a peritissimis sunt istis de | |
| rebus et responsa et scripta multa, et ego in hoc omni | 5 |
| sermone nostro, quod ad cumque legis genus me dispu- | |
| tatio nostra deduxerit, tractabo, quoad potero, eius | |
| ipsius generis ius ciuile nostrum; sed ita, locus ut ipse | |
| notus sit, ex quo ducatur quaeque pars iuris, ut non | |
| difficile sit, qui modo ingenio possit moueri, quaecum- | 10 |
| que noua causa consultatioue acciderit, eius tenere | |
| ius, quom scias a quo sit capite repetendum. | |
| Sed iuris consulti, siue erroris obiciundi | 47.1 |
| causa quo plura et difficiliora scire uideantur, siue, | |
| quod similius ueri est, ignoratione docendi (nam non | |
| solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars <est> | |
| etiam docendi) saepe quod positum est in una cogni- | 5 |
| tione, id <in> infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso | |
| genere, quam magnum illud Scaeuolae faciunt, ponti- | |
| fices ambo et eidem iuris peritissimi! 'Sae<pe>, inquit | |
| Publi filius, ex patre audiui, pontificem bonum nemi- | |
| nem esse, nisi qui ius ciuile cognosset'. Totumne? | 10 |
| Quid ita? Quid enim ad pontificem de iure parietum | |
| aut aquarum aut ullo omnino, <ni>si eo quod cum | |
| religione coniunctum est? Id autem quantulum est? | |
| De sacris credo, de uotis, de feriis et de sepulcris, et si | |
| quid eius modi est. Cur igitur haec tanta facimus, cum | 15 |
| cetera perparua sint? de sacris autem, qui locus patet | |
| latius, haec sit una sententia, ut conseruentur sem<per> | |
| et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui, | |
| 'perpetua sint sacra'. | |
| A<t> post<e>a haec iura ponti- | 48.1 |
| ficum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patris | |
| familias sacrorum memoria occideret, iis essent ea | |
| adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. | |
| Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae | 5 |
| satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iuris | |
| consultorum libri. Quaeruntur enim qui adstringan- | |
| tur sacris. Heredum causa iustissima est; nulla est | |
| enim persona quae ad uicem eius qui e uita emigrarit | |
| propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius | 10 |
| tantundem capiat quantum omnes heredes: id quoque | |
| ordine; est enim, ad id quod propositum est, adcom- | |
| modatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is qui de | |
| bonis, quae eius fuerint, quom moritur, usu ceperit | |
| plurimum possidendo. Quarto, si [qui] nemo sit qui | 15 |
| ullam rem ceperit, de creditoribus eius <qui> plurimum | |
| seruet. | |
| Extrema illa persona est ut, si is qui ei, | 49.1 |
| qui mortuus sit, pecuniam debuerit neminiqu<e> eam | |
| soluerit, proinde habeatur quasi eam pecuniam | |
| ceperit. | |
| Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita des- | 5 |
| cripta ab antiquis. Nam illi quidem his uerbis doce- | |
| bant: tribus modis sacris adstringit<ur>: <aut> heredi- | |
| tate, aut si maiorem partem pecuniae capiat, aut si | |
| maior pars pecuniae legata est, si inde quippiam cepe- | |
| rit. Sed pontificem sequamur. | 10 |
| Videtis igitur | 50.1 |
| omnia pendere ex uno illo, quod pontifi<ces> cum | |
| pecunia sacra coniungi uolunt isdemque ferias et | |
| caerimonias adscribendas putant. | |
| Atque etiam hoc docent Scaeuolae, quom est parti- | 5 |
| tio, ut si in testamento deducta scripta non sit, ipsique | |
| minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, | |
| sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus | |
| interpretantur: et quod pater familias in eius dona- | |
| tione, qui in ipsius potestate est, adprobauit ratum | 10 |
| est; quod eo insciente factum est, si id is non adprobat, | |
| ratum non est. | |
| His propositis quaestiunculae | 51.1 |
| multae nascuntur, quas qui non intellegat, si ad | |
| caput referat, per se ipse facile perspiciat. Veluti si | |
| minus quis cepisset, ne sacris alligaretur, <e>t post de | |
| eius heredibus aliquis exegisset pro sua parte, id quod | 5 |
| ab eo, quo<i> ipse heres esset, praetermissum fuisset | |
| eaque pecunia non minor esset facta cum superiore | |
| exactione quam heredibus omnibus esset relicta, qui | |
| eam pecuniam exegisset, solum <sine> coheredibus sacris | |
| alligari. Quin etiam cauent ut, cui plus legatum sit | 10 |
| quam sine religione capere liceat, is per aes et libram | |
| heredes testamenti soluat, propterea quod eo loco res | |
| est ita soluta hereditate, quasi ea pecunia legata non | |
| esset. | |
| Hoc ego loco multisque aliis quaero a | 52.1 |
| uobis, Scaeuolae, pontifices maximi et homines meo | |
| quidem iudicio acutissimi, quid sit quod ad ius ponti- | |
| ficium ciuile adp<lic>etis. Ciuilis enim iuris scientia pon- | |
| tificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum | 5 |
| pecunia pontificum auctoritate, nulla lege coniuncta | |
| sunt. Itaque si uos tantummodo pontifices essetis, | |
| pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem iuris | |
| ciuilis estis peritissimi, hac scientia illam eluditis. | |
| Placuit P. Scaeuolae et <Ti.> Coruncanio pontificibus | 10 |
| maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent | |
| quantum omnes hered<es> sacris alligari. | |
| Habeo | 53.1 |
| ius pontificium. Quid huc accessit ex iure ciuili? | |
| Partitionis caput scriptum caute, ut centum nummi | |
| deducerentur: inuenta est ratio, cur pecunia sacro- | |
| rum molestia liberaretur. Quid, si hoc qui testamentum | 5 |
| faciebat cauere noluisset? admonet iuris consult<u>s hic | |
| quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat | |
| quam omnibus heredibus relinquatur. Superi<ores> dice- | |
| bant, quicquid cepisset, adstringi: rursus sacris libe- | |
| ratur. Hoc uero nihil ad pontificium ius sed e medio | 10 |
| est iure ciuili, ut per aes et libram heredem testa- | |
| menti soluant et eodem loco res sit, quasi ea pecunia | |
| legata non esset, si is, cui legatum est, stipulatus est | |
| id ipsum, quo<d> legatu<m> est, ut ea pecunia ex stipu- | |
| latione debeatur sitque ea non <e testamento sibi nume- | 15 |
| rata.> | |
| . . . | |
| . . . Doctum hominem sane, cuius fuit Accius | 54.1 |
| perfamiliaris—sed mensem credo extremum anni, ut | |
| ueteres Februarium, sic hic Decembrem sequebatur. | |
| Hostia autem maxima parentare pietatis esse adiunc- | |
| tum putabat. | 5 |
| Iam tanta religio est sepulcrorum, ut | 55.1 |
| extra sacra et gentem inferri fas negent esse, idque | |
| apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia | |
| iudicauit. Nec uero tam denicales (quae a nece appel- | |
| latae sunt, quia residentur mortuis) quam ceterorum | 5 |
| caelestium quieti dies feriae nominarentur, nisi maiores | |
| eos qui ex hac uita migrassent in deorum numero | |
| esse uoluissent, <sed> eas in eos dies conferre ius<serunt>, | |
| ut nec ipsius neque publicae feriae sint. Totaque huius | |
| iuris compositio pontificalis magnam religionem caeri- | 10 |
| moniamque declarat. Neque necesse est edisseri a | |
| nobis, quae finis funestae familiae, quod genus sacri- | |
| ficii Lari ueruecibus fiat, quem ad modum os re<s>ec- | |
| tum terra obtegatur, quaeque in porca contracta | |
| iura sint, quo tempore incipiat sepulcrum esse et reli- | 15 |
| gione teneatur. | |
| At mihi quidem antiquissimum | 56.1 |
| sepulturae genus illud fuisse uidetur, quo apud Xeno- | |
| phontem Cyrus utitur: redditur enim terrae corpus, | |
| et ita locatum ac situm quasi operiment<o> matris obdu- | |
| citur. Eodemque ritu in eo sepulcro quod <haud> procul | 5 |
| a Fontis ara est, regem nostrum Numam conditum | |
| accepimus, gentemque Corneliam usque ad memo- | |
| riam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. | |
| Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit | |
| Sulla uictor acerbiore odio incitatus, quam si tam | 10 |
| sapiens fuisset, quam fuit uehemens. | |
| Quod haud | 57.1 |
| scio an timens <ne> suo corpori posset accidere, primus | |
| e patriciis Corneliis igni uoluit cremari. Declarat | |
| enim Ennius de Africano: 'Hic est ille situs'. Vere, | |
| nam siti dicuntur ii, qui conditi sunt. Nec tamen | 5 |
| eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus | |
| caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus | |
| sepultis uenit usu, <ut> humati dicantur, id erat proprium | |
| tum in iis, quos humus iniecta cont<ex>erat, eumque | |
| morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam | 10 |
| in os<sa> iniecta gleba est, locus ille ubi crematum est | |
| corpus, nihil habet religionis; iniecta gleba tum et | |
| ill<ic> humatus est, et <sepulcrum> uocatur, ac tum denique | |
| multa religiosa iura conplectitur. Itaque in eo qui in | |
| naue necatus, deinde in mare proiectus esset, decre- | 15 |
| uit P. Mucius familiam puram, quod os supra terram | |
| non extaret; por<c>am heredi esse contractam, et | |
| habendas triduum ferias et porco femina piaculum | |
| <f>aci<undum>. Si in mari mortuus esset, eadem praeter | |
| piaculum et ferias. | 20 |