| Atticvs Video quae sint in ponti- | 2.58.1 |
| ficio iure, sed quaero ecquidnam sit in legibus. | |
| Marcvs Pauca sane, Tite, et, ut arbitror, non | |
| ignota uobis. Sed ea non tam ad religionem spectant | |
| quam ad ius sepulcrorum. 'Hominem mortuum' | 5 |
| inquit lex in XII, 'in urbe ne sepelito neue urito'. | |
| Credo uel propter ignis periculum. Quod autem addit | |
| 'neue urito', indicat non qui uratur sepeliri, sed | |
| qui humetur. | |
| Atticvs Quid quod post XII in urbe sepulti | 10 |
| sunt clari uiri? | |
| Marcvs Credo, Tite, fuisse aut eos quibus hoc | |
| ante hanc legem uirtutis causa tributum est, ut | |
| Poplicolae, ut Tuberto, quod eorum posteri iure | |
| tenuerunt, aut eos si qui hoc, ut C. Fabricius, uir- | 15 |
| tutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed <ut> in | |
| urbe sepeliri lex uetat, sic decretum a pontificum | |
| collegio, non esse ius in loco publico fieri sepulcrum. | |
| Nostis extra portam Collinam aedem Honoris. Aram | |
| in eo loco fuisse memoriae proditum est. Ad eam cum | 20 |
| <la>mina esset inuenta, et in ea scriptum <nomen> 'Hono- | |
| ris', ea causa fuit <ut> aedis haec dedicare<tur>. Sed | |
| quom multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata | |
| sunt. Statuit enim collegium locum publicum non | |
| potuisse priuata religione obligari. | 25 |
| Iam cetera in XII minuendi sumptus [sunt] | 59.1 |
| lamentationisque funeris, translata <sunt> de Solonis fere | |
| legibus. 'Hoc plus', inquit, 'ne facito'. 'Rogum | |
| ascea ne polito.' Nostis quae sequuntur. Discebamus | |
| enim pueri XII ut carmen necessarium, quas iam | 5 |
| nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis | |
| et tunicula purpurea et decem tibicinibus, tollit | |
| <nimiam> lamentationem: 'mulieres genas ne radunto | |
| neue lessum funeris ergo habento'. Hoc ueteres | |
| interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non satis se intel- | 10 |
| legere dixerunt, sed suspicari uestimenti aliquod genus | |
| funebris, L. Aelius 'lessum' quasi lugubrem eiula- | |
| tionem, ut uox ipsa significat. Quod eo magis iudico | |
| uerum esse quia lex Solonis id ipsum uetat. Haec | |
| laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia. | 15 |
| Quod quidem maxime e natura est, tolli fortunae | |
| discrimen in morte. | |
| Cetera item funebria quibus luctus auge- | 60.1 |
| tur, XII sustulerunt. 'Homini, inquit, mortuo ne | |
| ossa legito, quo pos<t> funus faciat.' Excipit bellicam | |
| peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in | |
| legibus: de unctura quae seruilis <dicitur>, unctura | 5 |
| tollitur omnisque circumpotatio. Quae et recte tol- | |
| luntur, neque tollerentur nisi fuissent. 'Ne sump- | |
| tuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae' | |
| praetereantur. Illa iam significatio est, laudis orna- | |
| menta ad mortuos pertinere, quod coronam uirtute | 10 |
| partam et ei qui peperisset et eius parenti sine fraude | |
| esse lex impositam iubet. Credoque, quod erat facti- | |
| tatum ut uni plura <funera> fierent lectique plures ster- | |
| nerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua | |
| in lege quom esset 'neue aurum addito', <uidetote> | 15 |
| quam humane excipiat altera lex, [praecipit altera | |
| lege]: 'At cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum | |
| illo sepeliet uretue, se fraude esto.' Et simul illud | |
| uidetote, aliud habitum esse sepelire et urere. | |
| Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum | 61.1 |
| altera priuatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris | |
| cauet. Nam quod 'rogum bustumue nouum' uetat | |
| 'propius sexaginta pedes adigi aedes alienas inuito | |
| domino', incendium uere<ri uide>tur: <item> ace<rram> | 5 |
| uetat. Quod autem '<f>orum', id est uestibulum sepul- | |
| cri, 'bustumue usu capi', uetat, tuetur ius sepulcro- | |
| rum. Haec habemus in XII, sane secundum naturam | |
| quae norma legis est. Reliqua sunt in more: funus | |
| ut indicatur, si quid ludorum; dom<in>usque funeris | 10 |
| utatur accenso atque lictoribus, | |
| honoratorum | 62.1 |
| uirorum laudes in contione memorentur, easque | |
| etiam cantus ad tibicinem prosequatur, cui nomen | |
| neniae, quo uocabulo etiam <apud> Graecos cantus | |
| lugubres nominantur. | 5 |